Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

de Deo eiusque attributis. 27 trarium tantisper, ut possibile assumere, i. e, dubitare liceat, necesse est. Hoc longe satius est, quam otiosa ilia fides et carbonaria. Fieri enim posset, ut te dubia aliquando angant, cum quam minime ad hoc scrutinium aptus es futu­rus, Caeterum argumenta pro Dei existentia in duo genera dispescuntur. 1, in argumenta a priori et 2, argumenta a posteriori. I. Argumenta a priori sunt ea, quae ex me- taphysicis quibusdam notionibus ducuntur. Ex hoc genere illud est , quod ex notione entis perfectissimi ducitur, Scholasticis, e. gr. Au- seimo familiare, quibus assentiuntur Carthesius, Leibnitzius , Wolff, Baumgarten. Ens perfectissimum omnes habet virtutes seu perfectiones compossibiles. Existentia est perfectio. E. Ens perfectissi­mum etiam existere debet. Atqui Deus est ens perfectissimum. E. R. Minor negatur. Existentia enim non est perfectio , sed definita tantum caeterarum rerum omnium ratio ac modus. Sehol. Hoc argumentum sic reformavit He- ilmanus et cum eo Docderlimus : Ens perfectis* timum aut nunquam existere potest, aut neces­sario existit. Sed absurdum est prius , E. neces­sario existit. Nam, si incipiat aliquando existe­re , et quasi emergere; non iam erit propter hoc ipsum coepisse perfectissimum. Mondelsohnius sic occurit obiectioni: a posse ad esse non valet consequentia. Si ens perfectis­simum, quia est possibile , non illico existeret , sequeretur aliud adhuc requiri praeter possibili­tatem , quod possibile illud efficiat actuale. Sed absurdum posterius , E. et prius.

Next

/
Oldalképek
Tartalom