Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

de Novissimis. derium indere , et tamen ei satisfacere nolle» Nonne hoc ipsum indicio est potuis, nos in hac vi­ta nondum ad metam nobis praefixam pervenire? 4. Sine inmortalitatis spe Religio et Virtus, haec duo animi ornamenta , non admodum fir­mo talo niterentur, nec valida satis haberent incitamenta, essentque nil nisi commenta po­litica, quibus nobis ipsis et aliis illuderemus, neque quidquam, nisi praesentis vitae commo­dum nos ad utramque impellere posset. Prae­terea in hac vita virtus et religio saepe adfligi- tur , vitium floret. Nihil, itaque esset, quod nos a vitio absterreret, nihil, quod ad virtutem acueret. Voluptas et commoda huius vitae es­sent scopus prudentissimi cuiusque, et gaudia sensuum extrema meta vitae eius. Hoc unice cavendum ei esset, ne ita peccet , ut in manus magistratus, poenasque eius incidat. Sed ne­que Deum, neque humana iudicia timeret ille, qui mori posset, et sibi vim inferre. Sehol. Ipsi prisci Poetae, fabulosi Theo­logi gentilium, et sacerdotes tam Graecorum , quam Romanorum, religionem suam , utut sa­nae philosophiae repugnantem in multis, im­mortalitati superstruxere. Testis est ipsorum Tartarus, testis est Elysium. Qui tamen sapi- entiores inter illos erant, longe saniora, et maiori cum fiducia de ea statuerunt, quamquam non defuerint alii, sceptici, qui eam suis du­biis obscurarent. Prob, ex sacris litteris. Longe certiora de ,Jiac inmortalitate docent sacrae paginae : a) V. T. loca sunt obscuriora, ne illo qui­dem quod Jobi Cap. XIX; 2.5 - 27. legitur , ex­cepto. Vid. fnifnagel bűő 2?ucf) f)tob ‘tiberfefct. et Docderl. Scholia in libr. V. T spect. poeticos. Jesus quidem Luc, %o; 37, 38. contra Saddu­*53

Next

/
Oldalképek
Tartalom