Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Sectio V. nostros conformabimus. 6. Si denique surgen- tibus animo dubiis, neque angemur nimis, neque praecipitanter quid decernemus, sed nobis sutnto ad deliberandum spatio , interea iis insistemus, quae dubio omni vacant, id est, regulis ac praeceptis vitae, quorum sanctitas et utilitas omnibus lucet,- et ipsa observatione eorum experientiaque comprobatur. §• 63. De Precibus. P v-^um verbo Dei, qua medio salutis, comun- gendaesunt preces, quae mirifice valent ad fidem virtutemque nostram ad proposita nova, quae coepimus, confirmanda, amorem erga Deum inflammandum, animumque nostrum solandum. Hoc fine nobis Christus et Apostoli eius preces tam diligenter commendarunt (quod eximie incrementa pietatis adiuvant) Luc. XI; 9-13. Joh. IV; 23. 24. Matth. VI; 3- 13. Jac.I; 3, coil. III; 17. 1 Tim. II; 1. Sehol. Plerique de usu harum precum erroneas, superstitiosasque opiniones habent, quia minus rectas de natura fineque earum notiones habent. Nonnulli eas superfluas putant, et ineptas. Alii eo fine iis utuntur, ut bona quaedam huius vitae consequantur, et Deo, quasi extorqueant; alii abutuntur sic , utDeum contra inimicos venerentur; alii certis horis preces suas alligant, et quasi tributum aliquod Deo pendendum considerant. Alii sibi peculiarem quendum, divinumque instinctum ad preces, 232