Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

Sectio V. rarium esse videtur. Talia saltem non ad The­ologiam popularem , sed ad scholas Theologo­rum , et ad historiam dogmatum, Polenicam- que pertinent , neque quidquam ad hominis emendationem , felicitatemque , tamquam ca­put omnis verae religionis , finemque eius uni­cum , palmariumque faciunt. Nostrae omnino in hac vita notitiae in hoc genere obscurae et imperfectae sunt. Quamquam vero Jesus tanta esset ut dixi­mus, dignitate et potentia, tamen dum in his terris versabatur, raro vi sua divina usus est, quin ad infimam conditionem hominis se spon­te demisit, et vitam terrestrem, acerba igno- miniosaque morte finiit; quem statum exina­nitionis adpellant. His omnibus defunctus de- nuo exaltatus est, id est, resurexit, in coe­lum sublimis abiit, consedit ad dextram Dei, i. e. divinae maiestatis consors iterum factus est, venturus ad iudicium : quem statum exaltatio­nis adpellant. Locus classicus ea dereest Phil, //; ,5-11. Gradus quosdam tam exinanitionis, quam exaltationis numerare, schematismus esse videtur supervacaneus , et descensio Christi ad inferos, nil nisi litteraliter sumtus et male intel­lectus hebraismus. Vid. Docd. Th. Chr. II; jf. 237. obs. z p. z 17. §• .56* Munus s, officium Christi in hi» terris. Ea, quae Christus in his terris hominum caus­sa egit, theologi triplici officio comprehendunt,, 206

Next

/
Oldalképek
Tartalom