Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

firmos, qui erant, »on fallendos confirmatione praeexistentium errorum, sed praeparandos innoxiis ac puris modis ad recipien­dam veritatem, credebant; audi Jesum: Adhuc multa habeo vo­bis dicere, sed non potestis portare modo; cum autem venerit ile spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. (Jo. 1Ó. 22. seq.) — Quis vero Apostolorum cum infirmis agendi modus ? en: I\on potui vobis loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tamquam parvulis in Christo. — ergo ? en: Lac vobis potum de­di, non escam; nondum enim poteratis. (1. Cor. 3. 2. et 3.) —* Scripturae exempla, citari pro accomodationibus solita, revisa et explicata vide partim apud Fridericum Steudclium, primum Dia­conum Tubingensem, (op. cit. p. 76. seq,) pariim apud Jo. Bal- thas. Luderwaldium, in: $íttőf>reítung bér cfyriftítcíjert Jfeligtott, Helmslad. 1788. §. 15.—'Est alioquin haec vertigo suapte etiam .manifeste irrationabilis ; si enim signorum virtus, et extraordina­ria diffusi spiritus divini operatio, tantum ad Judaeos, et gentes valuit, ut hae quidem Deos suos, et omnem carni, et cupidita­tibus blandientem Religionem , tametsi inveterato saeculorum usu, et fortibus infantiae praejudiciis roboratam, — illi vero o- mnem, divina munitum origine, rerum Mosaicarum adparatum dimitterent, num ad multo et minora, et omissu faciliora haud valuisse, dici rationabiliter potest? — Merito quaeras etiam, num errores illos esse suapte indifferentes, et innoxios putent, an graves, et noxios? — si innoxios, sicuti Tsir nero, sociisque visum, sequitur, magna aut mentis, aut cordis fieri aegritudine, quidquid adversus illos errores fit hodie; — de abolendis enim clamatur publice ac palam; — quo eventu P — magna omnium, ad quos pertigit clamor, perturbatione, et manifesto fidei uni­versae periculo, cum connaturalis prorsus in caeteris quoque doctrinis, eodem Dei verbo comprehensis, sit fluctuatio! — si noxios et. graves, sicuti plerique putant, eosdemque hoc ipso ceu magnis quibusdam veritatibus officientes, oppugnant insoli­ta ferocitate, et violentia, magnum quemdam magnorum, si a- boleantur, emolumentorum pollicitantes proventum; — si ita, inquam, num, quaeso, salvo Jesu, et Apostolorum , ceu Magi­strorum purae veritatis, honore, misceri verarum doctrinarum corpori, atque cum his una ac simul doceri Dei nomine pot­erant? — Reponunt: Trudente id actum Oeconomia, atque ad interim duntaxat re­lictos esse, abolendos postea, tempore feliciore. t 1) Compone haec cum fine revelationis, ideo, narrantibus ipsis, factae, ut indigentiae, quae erant, aboleantur, desinat que incertitudo, et impuritas doctrinarum. — Anne, hac hypothesi salva, impuritas desiit? — Relictum est, ut liquet, negotium restituendae puritatis, novissimis quibusdam, extra missorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom