Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

vum? — Perire vero via hac omnem una publicam Reli­gionem , ad conservandas Civitates omnium consensu ne­cessariam , negare ne ii quidem possunt, qui eam urgent, cum fateantur diserte, philosophicam esse, —— paucis a- ptam j — positam extra vires multitudinis ! De faciendo delectu. Introduci hac via necessitatem doctrinarum delectus, et quidem ancipilis ac varii, pro deligentium modulo et ca­pacitate , liquet suopte. — Num divinae revelationis au­thor itate salva? — Manifestius certe ex insolente ausu e- micat revelatae rei profanatio, quam ut tolerari eam posse illi ipsi, qui profanant, putent, nisi sacro revelationis ipsius incrustetur habitu. — Quare in incrustanda elaborant, ast ea usi vafricie, ut putes, curam agi universae revela­tae rei eo tempore et conatu, quo everti universam, cer­tum est; en: l) De discernendis, quae non congruunt revelationis fini. Quid ex universa, tradita in principio , doctrina , manens et aeternum sit, retiuerique semper oporteat, discendum est, ex re­velationis fine; — ast hoc consulto palam fit, omnium semper retinendorum obligationem abesse. Elucet in doctrinarum plenitudinem hostilitas ex ipso verbo­rum tenore; — sed verti argumentum 1) potest in hostes ipsos; —• certum enim ex revelatione ipsa est, universae revelatae do­ctrinae receptionem, et observationem^pertinere ad fixam jussu divino conditionem salutis ; ( §. praec.)'unde sequitur, nullum, fixo huic principio adversum, finem, esse posse finem revelatio­nis, finesque omnes, doctrinarum Christianarum inimicos pleni­tudini, pertinere ad incocta hostilium ingeniorum figmenta. — 2) Ipsa etiam Christianae Religionis universalitate, hoc reci­piendarum, et retinendarum doctrinarum Criterium refelli; cum enim universam Jesu Christi rem et recipiendi, et observandi obligatio pertineat ad universos, non doctos tantum , verum ad indoctos etiam ac rudes, sequitur, modum quoque eam cogno­scendi aptum universis, etiam indoctis, et rudibus, esse opor­tere, nec proinde modum cognitionis ex revelationis fine, quippe indoctis, ac rudibus haud aptum, eum esse posse, quo discere oporteat Christianas docti mas, — JSullam certe quaestionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom