Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

§. 5- Signis demonstravit sui de coelo mis. sionem. Sed num reipsa de coelo missus est? — Nemo cogi­tans ac prudens praetendenti missionem de coelo credit, nisi ita missum reipsa esse, divino demonstretur testimo­nio, v. c. aut manifesta Dei ad homines voce, aut operibus, quae effici sola Dei virtute possint. — Missionem Jesu u- troque hoc modo demonstratam esse, novimus scriptura teste. — i) Manifesta Dei de coelo voce, et cum baptisa* tus est: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene com­placui ; (Math. 3. 17. — L. 3. 22.) et cum coram disci­pulis transfiguratus: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. (Math. 17. 5. — 2. Petri. 1. 7.) — 2) Signis; fecisse Jesum signa ad monstrandam sui a Patre missionem , docetur aperte , v. c. Ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent, quia Pater misit me. (Jo. 5. 36.) — Plura deinde. * * A proposito meo alienum est, ea refricare, quae ab hosti­bus Christianae Religionis adversus Miracula dicta , scriptaque sunt. Videri haec in notis authorum et Catholicorum et Pro-* testantium apologiis possunt. — Num vero illi in Protestantium medio , qui eadem agunt, hostiumque ritu, Christiani nominis larva tecti, omnem miraculis veritatem abrogant, Christiani vel videri possint, dignique hoc ipso in tractatu praesente, errantes Christianos adtinente, aliquo respectu , et attentione sint ? fa­cile decernet, qui intelligit, declaratam adversus existentiam miraculorum hostilitatem componi cum Christiano nomine nullo pacto posse. — Classicum, sub christiani nominis larva, pri­mus» nisi fallor, adversus veritatem miraculorum, eorumque usum, cecinit Jm. Kant, pluribus quidem operum suorum lo­cis , ast imprimis in nocentissimo opere : Díeíígton innerhalb ter ©rcttj. bcr biogen Vernunft, Regiomont. 1799. — In hoc (pag. 111. et $83.) edicit diserte: Nihil in miraculis aedificari posse; f haec enim opera esse experientiae, et notis naturae legibus adver- f sa, producta secundum legem, cujus conceptum habere nequimus, 5 nec proinde tales effectus credere. — Incassum contenditur, tem- poralem fuisse aegritudinem, jamque universim desiisse; — ita putabat D. Philippus Ludovicus Muczelius etiam, timoratus Pro­testáns, et Consistorialis, cum, praeter opinionem, in Synodali congregatione Pastorum, deprehendit, esse complures, qui bie nwnberbare Gegebenheiten beb neuen £e|btmentb ínngnen, ober

Next

/
Oldalképek
Tartalom