Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
Quam Patris voluntatem si quis facere serio et observare voluerit, non resistet manifestae per signa demonstrationi, nec proinde facile criminabitur, Christum a semetipso loqui, (v. 18.) sed agnoscet, loqui, qua missum Patris. •— Luculentum certe ex ipsa hac continuorum trium versuum harmonia est, per voluntatem Patris, eam intelligi, qua missum suum audiri vult. — Accedit, sensum hunc unice esse aptum ad satisfaciendum factae per Judaeos, de o- rigine doctrinae Jesu Christi, quaestioni: quomodo hic liter as scit, cum non didicerit, (v. i5.) seu: unde Doctrinam, quam praedicat, habet? da enim, voluntatis Patris nomine intelligi, ut fit, praedicatas a Christo doctrinas, de quarum quaerebatur origine, et surroga voluntati ipsas doctrinas, sic textus sonabit: Si doctrinam Patris observaveritis , cognoscetis divinam et veram esse. — Num, quaeso, responderi insulsius aliquid potuisset? —- Hu, ha, he! exclamassent Judaei; — dixissent: insulse supponis, id, quod est in quaestione; —■ hoc ipsum enim est, quod quaerimus, an doctrina, quam praedicas , sit reipsa Patris, quam recipere, et observare, agnoscereque pro vera, et divina debeamus. •— Nihil profecto hac exceptione promptius ; — num facta est ? ne verbo quidem; quid ita ? quia in verbis Jesu nihil minus , quam eam sensus inepiitudinem, quam lusci neotericorum oculi vident, videbant. — Quisquis intentius objecta verba et cum agitata quaestione, et cum contextu, totaque et capitis illius, et u- niversa Joannaei Evangelii comparaverit serie, intelliget luculente, contineri sensu eorum verborum et a) tacitam exprobrationem incredulitatis, atque culpabilis resistentiae adversus voluntatefti Patris, qui manifestis Filii sui missionem demonstravit argumentis, •— et b) asseverationem de eo, divinam doctrinae suae originem ab iis omnibus cognitum iri, quibus ínest bona voluntas, seu qui dociles, prom- ptique sunt ad faciendum, quod Pater vult, proinde ad audiendum Filium, quem Pater misit, et audiri vult. — U- trumque istud elucescit, inquam, et ex indole quaestionis, ad quam respondet, et ex ipso textu, et contextu. — Videbimus postea, ipsum hunc Jesum fundasse veram de doctrinis suis convictionem in demonstrationibus ad