Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

praedicatione eorum, qui ad fundandam, atque in perpe­tuum conservandam Christianam fidem, delecti, missique sunt, mansuri in continua Successione tamdiu, quamdiu Christiana fides. — Classicum de fide Christiana, unde sit? Apostoli locum, (Rom 10.) excitavi alias. — Juxta regulam Evangelii, fidem esse ex auditu et praedicatione, si quis dubitet, nescio, an sincere Evangelio credat, tam id docetur luculente. •— Quam igitur certum est, Chri­stianam fidem haberi ex praedicatione, tam esse certum oportet, praedicatione eam praestari certitudinem, quam eadem Christiana fides requirit. — Quis, quaeso, ne­get? — Et dubitari tamen, num praestet veritatis secu­ritatem , possit ? * * Excute universos modos alios, incassum eam in iis quae­res certitudinem, quam Christiana fides requirit. — Praecipui, ad quos, mota praedicationis fe curitate, recurri solet» modi sunt, leffio Scripturae, — Magisterii fallibilis institutio, — et praeparatae doctrinarum Confeßiones. — Discute, sed absque prcejudicio, hos modos. — 1) LeStio, quae urgeri solet, jam il habet vitii, quod ex fyfiemate adversariorum pertineat, ad regu­láin generalem, uti norunt periti, cum, sicubi Lector rem acu tangit, perlineret duntaxat ad contingens et exceptionem. — Alio- quin legas; unde scis, certcim veritatem esse, quam legendo vidi fii? — Legi ego quoque, legit aliuSy atque iterum alius; — nec idem seu ego vidi, seu alius ille, atque alius vidit; sed aliud. — Spretis aliorum, multo etiam plurium, judiciis, ad­haerere suo , velut. unice certo , argumentum est non visae cer- tcc veritatis, sed fuperbice et temeritatis judicii. — Opinionem nem­pe regulariter lecíio parit, vacuam ea certitudine, quam .poscit (Christiana fides! — Inde tristis illa illustris Protestantis Jacobi7 quaestio : waő foil td) glauben? — 2) Institutio Magisterii falli­bilis? — Jam ex terminis ejus certitudinis, quam quaerimus, elucet impoffibilitas. — Interoga praeterea Magistros, non alii' gatos, sed sijfiematica disquirendi, et compertos disquisitione sensus docendi, libertate utentes; Vah! quae fludluatio, pugnae, contradictiones! — Et in horum medio videas veritatis certitudi­nem, eam, quam fides Christiana requirit? — O, vides, jam etiam delphinos in sylvis videbis ! — 3) Confeßiones refluunt ad idem failibile Magisterium , quod, invito domestico systemate, succedentes Magistros alligare ad inexploratam, putatitiamque duntaxat doctrinarum veritatem, ausum est. — Nihil alioquin tam hoc confessionum de certa contentarum in iis doctrinarum veritate tefiimenium haberi, si ambigis, interoga professos in medio Magistros > Doffores, Prof effores, Pafiores, Superintend n-

Next

/
Oldalképek
Tartalom