Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
36 S. io. 8) Et finis. s Ex ejusdem instituti fine , eadem securitas manifeste exit. Vivae vocis institutionem, esse modum communicationis, unice omnium, parvulorum etiam ac rudium, aptum capacitati; — ideo usitatum fuisse universim; — at parum in eo praesidii veritatem habuisse , cum quod ; suapte indole obnoxius errori, tum quod promiscuus es- : set; — attamen ipsam popularem ejus indolem , atque ad discendas necessarias veritates, si regeretur de Coelo, aptitudinem, tantum ad oculatos in vetustate sapientes valuisse, ut docere subinde, et declarare diserte bai.d dubitarent, disci cognitu necessaria haud posse, nisi Deus, quasi dux , et Magister praeiverit, vidimus. (Fragm. l\) — Modum hunc in extraordinaria illa, ad abolendam tandem universalem prope humanitatis miseriam, directa provisione, electum reipsa a Deo miserente esse, luculentum est ex Scriptura. — Cum cognitione necessariarum ad destinationem veritatum, cognitionisque hujus certitudine hominibus opus esset, ad utramque praestandam placuit Deo viam et modum Magisterii seu praedicationis eligere. — Divinum hoc Consilium gentium Apostolus clare (i Ccr. l. 20. seqq. et Ephes. 4. i 1, seqq.) explicat. — a) De cognitione haec inquit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? nam quia — non cognovit mundus per sapientiam Deum, (i. e. ea, quae universim ad divinas res pertinent) placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. — Ad adquirendam veritatis cognitionem surrogatos conquisitoribus esse praedicatores, et arduae, maximaque parte infructuosae conquisitioni, surrogatam €sse popularem viam, praedicationem, emicat luce clarius. — b) De certitudine Cognitionis , ipsa haec, divinitus facts surrogatio, praestat plenam omni cogitanti certitudinem; cum facta esse manifeste doceatur, ad abolendam, quae adhuc fuit, ignorantiam,, et incertitudinem. — Ast idem citato (Eph. 4-) docetur etiam clare: dedit quosdam Pastores et Doctores, — in Consummationem Ministerii; —• Mt yam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur om-ni