Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
21 mittendum ex oculis est discrimen ordinaries, et extraordinaria providentiae» tanto quidem magis, quod ipsi quoque illi, quorum haec exceptio est, provocare ad idem discrimen adversus rerum religiosarum dissipatores soleant; v. c. Sieudelius (pag. 124.) inquit diserte: Sim gen>ol)itficfjeit £aufe ber Tnnge gebetet fre^ít !) baá ©cf)icd)tc neben bem ©itten. — ©ott (apt bér äBafytv beit nnb bem 3rríl)um neben einanber dictum; gauj anberé aber fit bér g'alí, mo ©ott ben 5Dtcnfcf)cn feine ^>anbíungőmeífe, aíé eine abjTcffiíícfi errennbar mariién roííí. — Noster casus; in quo igitur nulius Societati veritatis & erroris relictus locus. S. 7. ,5) Positiva Christianae Religionis indoles. Omnis positiva constitutio author it at em in medio requirit , quae idonea, et sufficiens sit ad praestandam curatam Legum omnium cognitionem , procurandamque earum receptionem, et observantiam, nullo diffitente. —■ At Christianam Religionem positiva Dei ordinatione quoad omnes doctrinarum, quae totidem pro Christianis Leges essent, partes, constitutam esse, — esse proinde constitutionem tam vere positivam, quam divinam, et quidem ejusdem, a quo constituta est, Dei consilio in perpetuum conservandam, dubitari, salva librorum Sacrorum fide, haud potest. — Haberi igitur in medio auihoritatem oportet, quae ad conservandam omnium constitutionis illius partium cognitionem, et procurandam earumdern receptionem et. observantiam idonea, et sufficiens sit, — authori- taiem, eadem, qua ipsa illa constitutio ordinata fuit, constitutam authoritate , divina nempe. — Quam illam? — Praeter instituti praedicationis, i. e. Ministerii Sacri autho- ritatem, ad finem hunc ordinatam, nullam aliam novit Scriptura. — Hanc ergo ad procurandam omnium divinae hujus constitutionis partium certam cognitionem, promptam receptionem; et observantiam, sufficientem esse oportet. — Num est, nisi securitatem praestet, omnium divinae hujus constitutionis doctrinarum, veritati? — Num praestat, nisi libera sit ab errandi periculo ? •— Haud certe ! — f ac in ullo, etiam minimo, deviare a vero posse; — male! — error immensum habet, judice Seneca, et experientia teste; — alius alium parit; — nec ulla amplius, ubi