Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

§. 3, 0 Exemplum Ecclesia© Dei, quae fait in de ab initio usque ad adventum Jesu Christi, Cum in universis extraordinariae Dei providentiae operationibus prorsus rationabilis ad eas Dei operatio­nes sit respectus, quae jam praecesserunt, riteque ad pe­culiarem Dei providentis curam, ex ea, quae alibi uspiam manifeste eluxit, argui in alio simili, si praesertim nobi­lior priore, graviorque esset, casu, sine dubio possit, — mimo, ad tuendam divinorum influxuum cohaesionem, ac consequentiam, debeat etiam: idcirco maximi in praesen­te argumento momenti, omne peculiaris Dei providentiae vestigium, esse debet, quod in Civitatis. Dei inde ab ini­tio continuatae exemplo occurrit. —— Ne primae quidem, quae ante Moyseu fuit, Religioni, peculiarem Dei provi­dentiam, burd) öftere ^Offenbarungen unb Gfrfcbeínungen, de­fuisse, Jo David Michaelis, Scripturar. V. T. testimoniis victus , narrat, (£)ogmaítf §. 5.) — Veterem quoque Mo- sai< am Ecclesiam, tametsi Scripturas ipso Evangelio teste inspiratas, et exaratas populari Hebraeorum sermone ha­beret, — legales attamen etiam divinae legis interpretes, — continuamque omnis periculi occasione divinitus exci­tatorum infallibilium Magistrorum, i. e. Prophetarum se­riem , nonnisi propinquante Messiae adventu interruptam, habuisse, in confesso est. •— Quis , habito hoc in con­servanda divinae rei Oeconomia praegustu, cognitaque peculiari Ecclesiae illius, quae paedagogus quidam dunta- xat ac praeparatio ad J. Christi Ecclesiam fuit, cura* ara- biget, consultum securitati Jesu Christi Religionis, et Ec­clesiae mullo magis, adversus quaevis divinae constitutio­nis pericula, esse? — Multo magis, inquam; quia Reli­gionis longe et praes/an/ioris, — et latius ad omnes po­pulos et gentes pertinentis, duraluraeque semper, — hóe- que ipso, sicut multo pluribus obnoxiae periculis, ita mul­to majore, efficacioreque egentis ope; cum praesertim omnia, quae comprehendit, abundantius observare oporteat, quam eum, qui per Moysem datus est, sermonem, Apo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom