Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
DE INSTITUTI PRAEDICATIONIS SECURITATE. §. i. Praedicatio Christiana tuta sat jagi Spiritus divini ope. Praedicationem esse non tantum unicum regulare , positivaque Dei voluntate introductum principium cognitionis Christianae, verum unicam quoque regularem, et uni-1 yersalem normam Christianae fidei, vidimus; (Fragm. 5.) — utriusque vero indolem pro conservatione non tantum omnium Christianarum doctrinarum, verum certae quo-* que cognitiouis earumdem, spondere, ambigi nequit; siquidem certum sit, fidem Christianam absque certitudinet hanc vero absque certa doctrinarum Christianarum gnitione, haberi haud posse. — Alioquin et suopte, et ex alias (Fragm. 2- 3. et 5.) demonstratis, liquet affatim, m Ecclesia Dei, introducta extraordinarie, praesto esse Securam, ac certam conservationem et doctrinarum revelatarum, et harum cognitionis oportere; — Proinde haberi in medio et depositorium qaoddam, in quo universae A £