Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
i84 — Haud erro, si credam, peculiari Dei accidisse providentia, ut in libris, occasionaliter licet, illisque duntaxat et temporibus et Christianis scriptis, ea , quae et divinas Christianae ReLigio- nis origines, et instituti praedicationis seu Ministerii sacri au- thoritatem ac securitatem concernunt, tam aperte ac luculente scriberentur, ut intelligi hodie etiam ab omni, bona mente ac voluntate praedito, facile possint. — Quanta adhuc in historia vitae Jesu Christi, et signorum narratione lux! — Quam lu- culenta summae cujusdam atque undique securae authoriiatis Ecclesiae , cum aut docet aut praecipit, testimonia! — Quam igitur facilis etiam, siquis exuere, quibus per abductores compietus est, scorias velit, de authoritate eadem convictio, atque per hanc certa omnium evangelicarum doctrinarum cognitio, — prompta cognitarum receptio, — et expedita receptarum observatio, pertinens, ipso protestantium judicio, ad immutabilem conditionem, salutis! — Accedit, sepositis quoque scriptis de Ecclesiae authoritate testimoniis, inerrantiam ejusdem invicte ipsa librorum sacrorum infallibilitate stabiliri ; — infallibilem enim codicem egere interprete infallibili, tam certum esse hodie Protestantes, ad rationalismum inclinati, credunt, ut, infallibilis interpretis defectum, suo in systemate occurrentem, satis esse arbitrentur, ad negandam librorum quoque sacrorum infallibilitatem, atque ad fundandam in hoc defectu rationalismi pestem ! 5) Opem, ad ipsos vicissim libros sacros refluentem. Munita librorum sacrorum ope praedicatio, fert vicissim libris iisdem opem; — saha enim authoritate praedicationis, salvi quoque sunt, ejusdem praedicationis ma- nuductione, originales librorum sacrorum sensus , sensuumque horum certitudo; •— hocque ipso saha etiam est divina eorumdem librorum authoritas, quam per dissensiones , conflictus, et incertitudinem scriptorum sensuum, ibi, unde ea authoritas exulat, jam non tam periclitari, quam perire certum est. — Esse jam ibidem, alios qui- ^ern, qui scriptos unquam esse, doleant; — alios, qui, abrogatos dudum non esse, indignentur; et iterum a- hos, qui seponendos esse, ceu aut inutiles, aut etiam noxios, suadeant; — proinde jam ipsam quoque exislentiam eorum ibidem periclitari, narrant protestantes ipsi, no- tumque ultra doctorum circulos est! — Illud : tollitur in altum! plena significatione, ibi, ubi libri sacri multis a- henarum praerogativarum rapinis cumulati, atque soli o-