Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
tinere. — Jam aliquid, ubi in specie opem ferant, seu de usu eorum peculiari restat dicendum. —— Quemadmodum; dubitari nequit, plura his libris, quia ////tempori, et eo-| rum causa, ad quos directi sunt, scriptis , contineri illi duntaxat aetati apta, vereque ac proprie et localia et temporalia esse, — ita certum est, permulta illic haberi, s- pta etiam ad posteritatem. — Atque haec unice sunt, quae sedulam eorum et collectionem, et conservationem suado- bant; — quo pertinent, i) ea omnia, quae Authores sacri de positivis Evangelii doctrinis, — tum, de officiis, ad publicae, domesticae ac privatae vitae modum pertinentibus , iis maxime, quae tunc , per societatem qua Genti-, lium, qua Judaeorum, hic, ibi, atque alibi periclitabantur^ copiose ac fere continuo, praecipiunt, atque ad permanent dum in omnibus immote, diserte ac frequenter fideles adhortantur. — Omnia haec, cum internam adtineant Evangelii constitutionem, congruere omni tempori, — esse non utilia tantum, verum necessaria etiam omnibus Christianis, t — atque hoc ipso, libros quoque haec continentes ad omnium Christianorum, secura manuductorum interpretatione , aedificationem valere, nequit ambigi. * M t * Magnus hic librorum sacrorum usus in protestandum níeűio, et quidem cooperantibus ipsis, qui opem ferre deberent, Magistris praesertim, perit! — Quod adhuc in iis communi intellectui obvium, clarumque de positivis Evangelii doctrinis fuit, pertinereque ad originalem veritatem et dogma Christianum credebatur, hoc jam, multo sapientiae, et praesidiorum herme- neulicorum a dp aratu, ad Mythos, Cortices, locales, et temporales ideas, erronea populorum praejudicia, et proprios etiam Apostolorum errores, relegatum habetur! —. Si hunc librorum sacrorum situm cum ea obligatione, quae singulos ad veritatem Evangelicam ex solis scripturis discendam systematice obstringit, comparem, me, fateor candide, medullitus miseret eorum, qui errare a veritate illorum vafricie, et artificiis, qui ad ferendam adversus errores opem praesto sunt, coguntur ! — ä) Errantes, pseudomagistrorum vafricie et artibus, a via veritatis abductos, ad regrediendum commonefaciunt! Alius salutaris eorumdem usus pertinet ad revocandos ab errore errantes, et ad fideles adversus Pseudo-Ma-