Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
§. 28. io) Aptitudo ad praestandam Christianas fidei normam. Princeps universalis i. e. pertinentis ad universos, Christiani cognitionis principii dos, quin finis, est, ut certam. universae veritatis cognitionem, quae Fundamentum estChri- s ianae fidei, praestet, sitque hoc ipso credendi norma.—• Quo fit, ut nullum ejusmodi principium esse possit, nisi a) certam universae Christianae veritatis praestet cognitionem, — et quidem b) omnibus ad credendum obligatis, — proinde, c) non doctis tantum, verum indoctis etiam, rudibus, et parvulis. •— Quod igitur est ? — Institutum praedicationis, an scriptura ? — Tametsi fundamentalis, quae tacta est, dos, haud ambigue eam praerogativam trahat ad praedicationis institutum, ne attamen in quaestione, gravissima dictu, praeterisse aliquid, quod videri necessarium ad congruam demonstrationem possit, videar, ideo addam, quod in promptu est. —■ Quid illud? — Characteres, quibus discerni Christianae fidei normam necesse est. •— Quos ? — cum fidei norma ad Christianae Religionis caput, ipsiusque cognitionis principii pertineat finem, conspicuam esse omnibus iis Characteribus oportet, quibus discerni ipsum hoc cognitionis principium vidimus. — O- portet igitur esse l) manifesta Dei ordinatione constitutam. '— (At nil in ipso codice sacro luculentius ea Dei ordinatione, qua fides ex praedicatione, ex auditu, et per verbum eorum esse, qui praedicant, diserte docetur, nullo simili vestigio de scripturis occurrente, (v. §. 19.) — 2) Solemni- ter universis, velut ad universos, et ad omnia tempora pertinentem, promulgatam. (Id accidit, cum Dei de fide ex auditu et praedicatione ordinatio solemniter atque per orbem universum proclamata est, alto de scripturis silentio, (v. §. 20.) 3) — Coaequalem Christianae fidei. Praeter praedicationem, aliam Christianae fidei normam, aetas Apo- stolica ignorat; — at, quae et qualis Christianae fidei norma fuit in principio, talem semper esse eo magis necesse est, quod et luculente a Deo constitutam, et promulgatam universim, ceu ad omnes, et omnia tempora valituram, esse, et ad utramque, externam nempe et internam