Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
171 omnem Magisterii securitatem horrentium! — Quotus quis- quue omnium horum est, qui cum veteribus Philosophis exclamet: Ulinam jam tenerentur omnia, et inoperta ei confessa veritas esset? — Quotus, qui, Magistro de Coelo jam m medio existente, nihil ex decretis mutandum, in eorum- dem Philosophorum vestigiis, arbitraretur ? — An non ergo tetrior etiam veteri in medio regnat miseria, foedior incertiludo, et turpior erroris servitus? An non regnat, inquam ? — Regnat, sine dubio, et quidem tetrior etiam veteri et major! cum ventum eo jam sit, ut rationabile illud desiderium: utinam jam tenerentur omnia, cum articulorum in fundamentales et non fundamentales discrimine, visa cognitionis omnium impossibilitate, desierit! — securitas vero institutionis, seu Magisterium de Coelo, sit o- dio , quaerereque in perpetuum veritatem, quam recipere oblatam, videatur et gloriosius, et rationabilius ! * * Mansuram in Schola Jesu Christi, seu in Originali, ad consummationem usque duratura, Christiana Ecclesia, universam Evangelii doctrinam, praedicatam in principio, incorruptam, usque adeo inde ab initio persuasum omnibus Christianis fuit, ut nullus deviorum ad sextum decimum saeculum usque coetus esset, qui errasse unquam ipsam Originalem, seu inde ab Apostolis venientem Ecclesiam affirmare auderet, verum universae, per saecula surgentes, sectae, aberrationes duntaxat privatas accusare, successionemque Ecclesiae nunquam errantis trahere ad coetus suos solerent. —- Tetra haec ipsius Ecclesiae accusatio tempori fuit servata, quo jus, fasque fuit, asserere, quidquid Ecclesiae displiceret rectoribus, aptumqua esset ad irritandos. (v. Fragm, lsag.) — Hinc intellige atrocitatem asserti, quod Magister, suos inter facile princeps, in publicum effutit : nullum adeo rudem Christianum fingi (P/) posse, qui ignoret et nexum illum cum scripturis , corruptarum et correctarum do-r ctrinarum, — et harum qua corruptionem qua correctionem! — si nihil aliud Ecclesiae Catholicae certe constans , et immutabis lis Sententia, omnem corruptionis assertionem velut Antichristian am detestantis, satis est, ad nudandam insani asserti feram temeritatem! — Catholicam hanc Sententiam si hic Archima- gister ignoravit, licet publicam, et ad Catholicismi pertinentem spiritum sequitur, crassam nimis in medio regnare ignorantiam; — si novit; sequitur, hauddum desiisse, fingendi, et rudes ac indoctos vanis, ac mendacibus assertis fallendi, consuetudinem i