Ismeretlen szerző: Sacro-sanctum Missae sacrificium rite ac pie celebrandi ratio cum dissertatione de frequenti ejusdem celebratione, et fidelium ss. communione (Sabaria, é.n.) - 23.198

dirigitur exemplo Christi Domini tum ín Cruce tum »liäs Patrem invocare soliti. Per Patrem vero, dum ab eo beneficia poscimus, designamus totam SS» Trinitatem; cuncta enim Divina opera (vulgo ad extra) communia esse Trinitati, certum est om­nibus orthodoxis Theologis. Quidquid ergo bene­ficii nobis praestat Deus, tpta simul SS. Triniras passtat; adeoque a tota quoque SS. Triade per nos poscitur; etsi mentem explicite ad eam non semper extendamus. Certe dum Deum nuncupamus Patrem nostrum ob creationem, conservationem, providum gubernium, paternam beneficentiam et filialem ad regnum Coeleste adoptionem; cinn h$:c omnia simul praestet Verbum quoque ac Spiritus S. totam simul Triadem nuncupemus Patrem nostrum. Iraque cutn S. Litteris, per nostrum vel hominum vel et Chri­sti-hominis Patrem designamus totam SS. Triadem; istius vero solam primam Personam per Patrem Verbi. 107. Concluduntur orationes per Dominum no­strum ^fesum Christum Filium ejus, per quem so­lum utpote accessum habemus ad Patrem, Eph. 2. 18. Unus enim Deus, et unus Mediator Dxi et ho­minum , Homo jfesus C. 1. Tim. 2. 4. Et non ejl in alio aliquo Salus; nec enim aliud nomen est sub Caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Act. 4. 12. Igitur mi Jesu! Dic anima: ment: Salus tua ego sum. Ps. 34. 5. Spopondisti namque : Siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vo­bis. Jo. 16. 23. Confidenter itaque ac enixe peta­mus per Dominum Nostrum fesum Christum, qui nos sincere vult, ad se aggregare hic et in aeternum: quemadmodum gallina congregat pullos suos sub a- las. Mat. 23. 37, Semperque singulari cum congra­tulatione dicendum: Qui vivit (aut vivis) et reg­nat cum Deo Patre &c. log- Nota, Olim dicto: Oremus> Sacerdos po­pulo c^5 C 44 )

Next

/
Oldalképek
Tartalom