Ismeretlen szerző: Sacro-sanctum Missae sacrificium rite ac pie celebrandi ratio cum dissertatione de frequenti ejusdem celebratione, et fidelium ss. communione (Sabaria, é.n.) - 23.198

sr-(3>)</1 que, quibus ipse pascendas tradidii oves suas. Jo* 2i. 17. Alioquin affectus ilii solum tnentaliter sunt recolendi; quid autem est celerius cogitatione rei jam notissima? 66. Eadem respondit Card. Bona Tract. cit, ad eandem objectionem, addens: Terret quosdam prolixitas (reflexionum et affectuum) sed inex­pertos; qui tandem usu ac exercitatione edocti, qua prius ardua et operosa putabant, expeditissi­ma esse experiuntur ; velocius enim mens operatur quam linqua: et qua nonnisi longo sermone expli­cari possunt, unico mentis actu concipiuntur. — Possunt in momento elici, nec Missa celebrationem solito prolixiorem reddent; nam ipso usu, memo­ria tenaciter infigentur adeo, ut quasi naturaliter eliciturus sis absque ulla Confiusione dicendorum, aut capitis fatigatione, Verum sunt non pauci, qui­bus grave morosumque nimis est, vel tertiam horae partem pie consecrare Deo suo, a quo omnes snas ingrati accipiunt horas. Minutorum aliquot lucrum quaerunt maximum ac Sanctissimum Dei salutisque suje opus deproperando, precesque sine reflexione ac affectibus perfunctorie deblaterando; secus autenj otio aut inanibus , ne dicam periculosis sibi lectio­nibus ac conversationibus, horas pessutr.dant. Chri­stus Dominus adminus 15 horis (a media circiter nocte ad terűim usque a meridie horam) gravissi­ma quaeque pro nobis ad acerbissimam usque mor­tem p rpessus est; et nos taedet, vel tertia horas parte diram Illius pro nobis Passionem pia grata- que memoria recolere: cumque Ipso, in Altari no­bis reabter praesente, modeste, reverenter ac devo­te , tractare summum Dei salutisque nostrae Myste­rium ! 67. Infaustum est effigitim dicentium, suam ni­si recitando properent; memoriam et linguam ce- «pitare, tentaque recitatione amplius distractos red­di,

Next

/
Oldalképek
Tartalom