Ismeretlen szerző: Sacro-sanctum Missae sacrificium rite ac pie celebrandi ratio cum dissertatione de frequenti ejusdem celebratione, et fidelium ss. communione (Sabaria, é.n.) - 23.198
irreverentiis ludibriisque malevolorum, incredulorum, hdjreticoruiU, ac quorumvis indigne tractantium vel sumentium. Tam humilis itaque Hospes, suscipientis humilitatem potius quam dignitatem poscit. Tota humilitas est, inquit Card, tiona, quot digne nos p repar at ad tantum Hospitem suscipiendum. jNulla nostra dispositio, nulla industria, nulla vir- tus, sed sola Dei gratia nos dignos reddit. Quare nostram nos debemus indignitatem agnoscere, et soli Divina Misericordia inniti. Tract, de Missa C. 2. §. 3. De indignitate plura n. 231. etc. item n. 273—461. Optat idem, ea cum devotione quamvis Missam á nobis celebrari qua unusquisque nostrum optaret celebrare ultimam. Vix ulli enim, düm ultimo celebrarent, noverunt^ se ultimam omnino offerre Missam: sic nobis quoque una erit ultima , quam talem esse, ignorabimus. Omnis ergo Missa Velut qu<e possit esse ultima, est mäxitna, quacunque possumus, devotione celebranda. Ibid. C. 2, f. 2. V. Devotio intra SS. Sacrificium necessaria* 62. Ad devotam et salutarem SS. Sacrificii Oblationem necesse est, ut Sacerdos totam Liturg;am plena cum reverentia, citra omnem deproperatio- nem recitet, quatenus illius sensum mens rite apprehendat, piosque affectus illi jnngere valeat. Ifta qui negligunt, hi sunt, quibus Concilium Trid. improperat Divinum effatum: Maledictus, qui facit opus Dei negligenter. n. 17. lis vero, qui graviter ac reverenter pronunciant cuncta, ut attento horum sensu juncrisque affectibus suum inllamment fervorem, nonnisi per malevolentiam obtrectant deproperaC 29 )