Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

98 ) sionem Sanet. Virginis Mariae, et Omnium Sanctorum, oro supliciter, ut Spiritum Sanctum suum ne auferat a me, sed sicut docuit me a iuventute mea: ita me in senectam et senium, cum defecerit virtus mea, ne derelinquat me, sed animam meam aeternum duraturo servitio suo ita in hoc mundo adstringat, prout necessarium est ad aeternae Beatitudinis adoptionem. Corpus meum, sine pompa, simplici cultu volo sepeliri; et quidem si cryptae subterra­neae imponatur, in ipsa crypta^ terram fodi, ac intra viscera terrae corpus reponi iubeo. Exen­terari et balsamari corpus prohibeo. Dispositionem, quam de bonis Moravia's seorsim facio, in omnibus ratam volo: similiter ferream cistam donatione causa mortis, Alumnatui Viennensi Púzmániano assignatam, ad illud Collegium spectare declaro. Itaque post mortem meam duo ex Dominis Testament.iriis claves illius cistae (quae apud me habentur) Viennam deferant, coram Patribus cistam aperiant, pecuniam ibi contentam , iuxta signaturam manu mea scriptam, ac eidem cistae inclusam, Collegio consignent, ac ad id diligenter Domini Testamentarii, aliique in donationis syngrapha nominati, attendant, ut pecunia illa ita insumatur , prout in donatione declaravi. Sacrae Caesareae Maiestati lego sex equos optimos, quos habeo in curru optimo; sex alios proxime meliores cum uno curru Regiae Maiestati offero. *) Omnem Apparatum sacrum, cuiuscunque generis, lego Venerabili Capitulo Strigoniensi : **j libros omnes lego Collegio Posoniensi Societatis Jesu. Quidquid ex meo frumento, vino avena, hordeo reperietur in Arce nova Palánk, ***) id totum ad usum confiniorum relinquo, iuxta Suae Maiestatis dispositionem. Frumentum autem, vinum, avenam, hordeum, boves, item Vaccas, vitulos, iuvencos, oves, gregem equarum, porcos, qui Tardoskedii, Pered, Sellie possessione, Tyrnaviae, Turoczii et in S. Cruce repenen- tur post meam mortem, Domini Testamentarii divendant, sicut et currus, equos sellarios, ac currules (praeter duos senarios equorum, Suis Maiestatibus legatorum) et tam ex parata pecunia quam tempore mortis in domibus meis, vel apud Provisores meos, aut Cameram Cremnicensem (sive debitum illud sit, sive depositum ex Piseto) repererint, unam massam constituant, ex illa sumptus sepulturae et legata exolvant. Quod remanserit, una cum pretio divenditae totius su­pellectilis meae argenteae, convertant in fundationem exigui Alumnatus Clericorum Posonii; ego enim saepe eam fundationem aggressus, variis impedimentis retardatus sum. ****) Posset igitur exigua Domus canonicalis ,^quae penes vetus stabulum Praepositurae sita est, una cum dicto stabulo in domum Alumnatus extrui, ac semper unus Canonicorum ibidem habitans Alumnis praeponi. Debita alicus momenti non habeo, si quae minuta debere comperiar, ea fideliter persolvantur. Pro Monasterio Franciscanorum Posoniensi lego 100. urnas vini, 10. mutones tritici, et florenos 500. totidem Monasterio Tyrnaviensi, tantundem Monasterio Novae Arcis, sicut et Mona­sterio Galgociensi; orent pro me. Az az 111. ferdinándnak. Ezek között egy Szentség-tartót, avagy Monstrantiát, mellyet még boldog emlékezetű /. Mátyás ki­rály tsináltatott. Olvasd Kán László levelét Miller Jakabnál Tom. II. p. 3—4* Talám : ,,in Arcé Nova (az az Érsek Újvár , melly fiajdan Oláh Miklósnál Oláh Újvárnak is nevez­tetett) et Palánké'" A’ Posonyi Seminárium , melly Lósy Imre Érseknek, mint álapitójának nevéről közönségesen Emerj- carium-nak hivatík, 1642-ben támadt; hogy Pázmány hagyományábúl állíttatott volna föl. Lósy Imre adomány levelében egy szóval sem említi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom