Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
steril per nos extructi Germanica Concio ordinarie fiat per eosdem Religiosos Ord. S. Francisa Sacerdotes. Et si fors Religiosi Ordinis non suppeterent (quod per Dei misericordiam non futurum confidimus) nos, Successoresque, aut quibus cura Archi-Episcopatus Strigoniensis de iure incumbet, aliunde providere debebimus idoneum Germanicum Concionatorem, hac tamen cautela , ne Concionatores huiusmodi contra voluntatem Patrum in Monasterio habitantium quid practicent, neve Horas Canonicas pro lubitu (unde fervor devotionis in orando et psallendo turbetur) mutare, aut variare, aliasque consvetudines , aut novas caeremonias introducere possint ullo modo, absque consensu et voluntate Fratrum, illudque expresse mandamus et declaramus. Nos autem Fratres in dicto Monasterio habitantes nullo modo obligare, vel obstringere velle ad quidpiam faciendum, quod ipsorum conscientiis, regulis, generalibusque statutis, Summorum Pontificum Declarationibus contrarium foret; quin imo eos in his omnibus conservabimus, et contra quosvis, qui illos in eorumdem regulis et observantia turbare, aut molestare vellent, protegemus et manutenebimus, eosdemque in omnibus suis privilegiis, et libertatibus permanere, omni semper tempore, volumus et declaramus. Quod ut ad Dei Gloriam sempiternam , et ad Honorem S. Francisci, Religionisque strictioris observantiae incrementum cedat, Deum ac Dominum nostrum submissa prece veneramur, eosdemque Religiosos amanter rogamus, ut nostri coram Deo memoriam habere non intermittant. Datum Sellyae.“ *) Acclusam hic Copiam ex Originali, in Archivo Provinciae nostrae existente, de verbo ad verbum desumtam, ac consequenter Originali suo omnimode conformem esse, hisce testor Posonn die i, Januarii 183fi. P. Capistranvs JVagner Minister Provincialis, m. p. L. S. chartae impressi. XVIIT. §. II. Ferdinánd a’ Föl-hévízi Prépostságot hozzá tartozandó jószágaival együtt, Pázmány Péter kozbenvetésére, a’ Nagy Szombati Sz. István Semináriumának ajándékozza. 1651-ben. Nes Ferdinandus Secundus Dei gratia Electus Romanorum Imperator Semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclauoniae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Archi Dux Auslriae etc. Memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit, vniuersis. Quod cum ad propagandam ac confirmandam Religionem Catholicam magnopere necessarius sit idoneorum Sacerdotum sufficiens numerus; Nos vero cum certa nostra experientia, tum etiam ex relatione fidelis nostri Nobis sincere dilecti Reuerendissimi in Christo Patris Domini Petri S. R. E. Cardinalis Pázmány Archi-Episcopi Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis, 'eiusdem Comitis perpetui in- telligamus in Regno nostro Hungáriáé magnam esse Sacerdotum Catholicorum penuriam vsque adeo, vt cum ingenti animarum detrimento, plurimis in locis Sacerdotes Catholici desiderentur: suggessit proinde Maiestati nostrae Idem Cardinalis, non aliam commodiorem, ac magis expeditam rationem suppetere, qua tantae necessitati occurratur, quam, si iuxta Decretum oe- cumenici Concilii Tridentini, beneficium aliquod pro Seminario Clericorum applicetur. Subiun- xit proinde Nobis Idem Dominus Cardinalis, vt Praeposituram de Superioribus Aquis calidis Bu*) Péterffy Károly ,,Sacra Concilia HungariaP' P. II. írja, fogy ez »’ levél N. Szombatban Junius liar raadiltán költ: