Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
50 pendere tantisper, donec praedicti Patres S. L iterum suo munere fungi possint. Turtc enim rursus Seminarii administrationis curam, modo ante declarato, Patribus Societatis committi volumus. Rogamus autem, atque, sub interminatione tremendi iudicii obsecramus, non solum huius Sedis nostrae Archiepiscopalis Successores, verum etiam Venerabile Capitulum Strigoniense, adeoque Patres ipsos S. I. ut huius nostrae Fundationis tenorem in omnibus suis punctis ac clausulis observari faciant. Et ne huius Fundationis memoriam ulla temporis longinquitas obli- leret, tria exemplaria novae huius Fundationis Seminarii effici curavimus; quorum unum Patribus S. I. alterum Capitulo Strigoniensi, tertium Capitulo Posoniensi, resignavimus. Datum Po- sonii, die XX. Augusti, S. Stephani Regis Festo, Anno Domini 1624.“ Petrus Pázmány Archi-Episcopus Strigoniensis m. p. Ezt az Intézetet meg-erosítette II. lerdinánd Bézsben December 11-dikén 1625-ben ’s az öt ezret esztendőnként még két ezerrel meg szerezte; ki adták, Bel Mátyás Notit. Hist. Nov. Tom. II. p. 36. Katona István Hist. Crit. Beg. Hung. Tom. XXXI. p. 58—66. Miller Jakab Epistolae Petri Pázmány Tom. I. p. 61—68. ’s mások. Ezen szerzeménybúi jelenkor stipendiumok osztogattatnak a’ tanuló ifiúságnak. X. $. Pázmány Péter külső tisztelet-tétellel is akarván Idvezétőnknek az Oltári Szentségben Jelenlétét vallani ’s imádni; Nagy Szombatban három ezer forintnak föl-pénzét arra] rendeli: hogy valahányszor az Oltári Szentséget beteghez viszik, az égő gyertyákkal, kereszljárásal és Mennyezet alatt történjék. 1625. Nos Petrus Pázmány Miseratione Divina Archi-Episcopus E. M. Strigoniensis etc. Damus pro memoria: Quod cum ad Dei Salvatoris nostri Gloriam, ac aedificationem fidelium, illud inter alia maxime pertinere intelligamus, ut Sanctissimum Eucharistiae, Sacramentum ad aegros, debita veneratione, sub umbella, lampadibus praelucentibus deferatur. Idcirco nos Regiae ac Liberae Civitati Tyrnaviensi, ad publicas et graves eiusdem necessitates, tria millia flo- renorum Hungaricorum ad censum perpetuum dedimus, ita, ut praedicta Regia Civitas quotannis Centum Quinquaginta florenos Hungaricos pendat, qui in eum usum insumantur, ut condecenti ratione Sanctissimum Sacramentum deferatur. Quoniam autem Venerabile Capitulum nostrum Strigoniense, singulari zelo et pietate cultum Divinum promovere semper dignoscitur; Nos perceptionem et erogationem huius Census annui eidem Capitulo nostro in perpetuum committimus ea conditione, ut ex hoc censu pauperes studiosi, minimum quinque, in Schola Tyrnaviensi inter- teneantur; unicuique horum annua provisione circiter viginti florenorum Ungaricorum assignata; qui peculiari habitu ac superpelliceo induti, umbellam et luminaria portent, quotiescunque ad aegros defertur Sacramentum. Residuum vero eiusdem census partim in luminarium ac habitus procurationem, partim in usum lampadarum sepulchri maioris hebdomadae insumatur. Quod si vero Capitulum Szrigoniense migrare ex hac Civitate contingeret; ex tunc Parochus Catholicus Tyrnaviensis pro tempore existens , praedictum censum percipere, ac in usus iam declaratos insumere modis omnibus teneatur. Itaque, sub interminatione aeterni iudicii, ac sub poena excommunicationis, districte praecipimus, ne ullo unquam tempore, sub quovis prae4