Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
37 in locum alterius, quamdiu iste Alumnatus Tyrnaviensis perseveraverit, in numerum Alumnorum recipiet, eosdemque more aliorum alumnorum retinebit, qui regulis et superioribus dicti Alumnatus, instar aliorum Alumnorum, subiecti esse debebunt. Hoc addito, quod si dictus Senatus alios, praeterquam Romano Catholicos pro Alumnatu commendaverit, illos Capitulum Strigoniense recipere non debeat; sed, qui commendabuntur, Catholici sint, et ad tenendam et profitendam Romanam Fidem Catholicam obstricti esse tenebuntur. In quorum omnium praemissorum inviolabiliter observandorum fidem, memoriam, testimonium, et obligationem, praesentibus literis tam ipsi nos Sigillum nostrum imprimi curavimus et subscripsimus: quam saepe dicti Capituli Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis ; ac Civitatis Tyrnaviensis Sigilla authentica sponte, et libere, ex consensu earundem partium impressa ac apposita sunt. Datum Tyrnaviae Die XXVII. mensis Martii Anno Domini 1619, Nota: duas domos S. Adalberti emi flo. mille, pro libertate dedi Civitati fl. 400. Domum S. Stephani Regis emi fl. 600. pro libertate dedi Civibus fl. 200. summa fl. 2200. Hevenesi Gábor Gyűjteményeiből. Sz. Albert Semináriumára Pázmány Péter húsz ezer forintot hagyott. Olvasd „Neo Asserti Iuris Reip. in Róna Ecclesiasticor. Disquisitio Pest. 1792.“ in 8. p. 210. — „íllius munificentia, Van- keriana Domus Tyrnaviae formam accepit Seminarii S. Adalberti nunc devoti, aegenae iupentuti primum destinati.“ — Kazy Hist. Universitatis Tyrnav. p. 271. VII. §. II. Ferdinand a’ Magyar Cancellária által bizonyosá teszi Pázmányt, hogy az Esztergáim Érsek elsőségét, ’s egyéb jeles külömbségeit sértetlen főn akarja tartani 1622. „Illustrissimo ac Reverendissimo in Christo Patri D. Petro Pázmány, Archiepiscopo Stri- goniensi, Locique eiusdem Comiti Perpetuo, Primati Ungariae, Legato Nato, ac Summo per Ungariam Secretario Cancellario, nec non intimo nostro Consiliario, sincere nobis dilecto. Cum in generalibus Regni Ungariae Comitiis, peracta feliciter inauguratione Serenissimae Romanorum Imperatricis in Reginam Ungariae, postmodum, in convivio regali, ratione sessionis et praecedentiae, difficultatis aliquid intercessisset, atque inde ad instantiam Domini Comitis Palatini Regni Ungariae, Decretum e Cancellaria Regia emanasset, quo Caesarea Regiaque Maiestas benigne declarabat, eam, quae isthic importune fuerat exorta, controversiam , sibi minime placuisse, neque mentem, vel sententiam suam esse, vel fuisse, ut illo actu, Palatinali dignitati et praeeminentiae, quae eidem competere posset, ullo modo praeiudicaretur; id ipsum vero Decretum, per incuriam fortasse Secretarii, aliis verbis, quam, quae sensui Maie- statis Suae Caesareae Regiaeque hac in parte ad amussim responderent, conceptum, inde vero per Dominum Palatinum publicatum fuisset; unde Reverendissimus Dominus Archiepiscopus Strigoniensis, de tuenda Ecclesiae suae dignitate, et praerogativa, solicitus, verisimiliter suspicari poterat, ne praememoratum Decretum, in diminutionem et praeiudicium iurium, sibi, dictae- que Ecclesiae suae Metropolitanae, competentium, etiam praeter, vel contra intentionem Caesaream, Regiamque, futuro aliquando tempore, allegari contingeret: Idcirco Sacratissima Caesarea Regiaque Sua Maiestas, Deminus noster Clementissimus, uniuscuiusque, praesertim vero