Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

394 Religonis divinitate defecta instructionis, quam pariter ex meta in­currendae suspicionis non quaerebant, minime convicti essent. Inde sequi debuit, quod, licet haereseos praecipua placita tollerentur, et integrae quandoque provinciae in Religionis obsequio externo conser­varentur , privatorum tamen animos verae Religionis spiritus nenti- quam penetraret , nec occultam erroris disseminationem impediret. Admitti autem nullatenus potest varios duritiei et crudelitatis exces­sus per inquisitores, aut horum adjutores perpetratos, ab Ecclesia adprobatos, aut illi plane adseribendos esse. Nam inquisitio stricte talis non tam ab Ecclesia , quam principibus civilibus instituta erat, cum tribunal vitae , et necis ab illa sine horum consensu, et adpro- batione nunquam introduci, aut stabiliri potuisset. Innocenlii III. et concilii Tolosani decreta pro certo solum loco , et tempore fere­bantur, eorumque severitas degenerante postea instituto per quosdam Pontifices Romanos plerumque mitigabatur, et per ipsos episcopos non'probabatur, cum eorum potestas ab inquisitione limitaretur. Cru­delitatis exempla plerumque ex inquisitione Hispanica promanarunt, haec veto a'regis nuiu tota pendebat obstinatis nobilibus, et cleri­cis refrenandis potius, quam emolumentis Ecclesiae augendis inser­viens. Huc accedit, quod haeretici hujus aevi non uti veteres olini unum tantum, aut alterum Religionis dogma negaverint, sed univer­sam Ecclesiam adgressi ejus auctoritatem , et regiminis formam con­cutere, saluberrimamque Ecclesiae disciplinam solvere pr.rarent, tan­dem excusso obedientiae vinculo seditiones excitarent, et tam Ec­clesiam, quam rempublicam funestissimis turbis involverent. Cum de­nique juris criminalis administratio illum perfectionis, et culturae gradum, quem hodie observamus, necdum attigerit, verum plures potius antiquitatis reliquias adhuc contineret, suapte sequitur, bar­bari hujus instituti natales, et progressus ab aevi illius genio, et adjunctis magis, quam prava hominum indole, aut nocendi studio re­petendos esse. Vid. G. J. Flank Geschichte der Christi. Kirchl. Ge­sellschaftsverfass. Hannover 1807. T. V. p. 480. et seq. Borores liberi spiritus. Flabellantes. Almaricus. Alii quoque homines fanatici sedatoribus suis somnia , et deliria praedicabant, eosque in unam eecum errorum sentinam trahebant. Tales erant: U 1) Joncfiitae nomen a .Jonchimo magistro suo sortiti. Erat is primum monachus Cisterciensis, postea Florensis monasterii O “ §• 75­J-o~ac h i t a e. Gui leim ina. S Fratres, et A ruo l.d us de Brixia.

Next

/
Oldalképek
Tartalom