Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
90 4) Rosivida seu Ros mit ha illustri ex familia Marchiae Hran- denburgicae oriunda Sanctimonialis Gandersheimensis in Saxonia inferiori circa annum 980. vivens, tantam pro genio temporis, doctrinae et eruditionis famam sibi comparavit, ut plurimi eam proceres praesertim vero Otio II. imperator magnificarent, illam- que Gerberga coenobii Ganderheimensis abbatissa peculiariter foverat 8I), Opera quibus inclaruit sunt: panegyricum de gestis fíttonis I. seu historia ejusdem Carmine heroico deducta, item vitae quorumdam Sanctorum et alia 82). 5) Dunst cuius. monachus a pietate et rebus prudenter gestis celebratus adeo, ut ad Archiepiscopatum Cantuariensem promoveretur , vir literarum , artiumque bene peritus , vitae austerae addictus , et consthns propositorum suorum executor, vitia et abusus, in qualicunque hominum classe dominarentur, persequebatur. Nam non Sacerdotes solum concubinatum foventes , commessationibus , et ebrietati deditos, Choreas et alia loca indecentia frequentantes officiis suis privavit, substitutis in locum eorum monachis <S Benedicti, verum etiam Eduinum regem Angliáé vitae laxae et libidini addictum intrepide corripuit, et regi Edgaro adulterii incusato et convicto poenitentiam sine ulla haesitatione dictavit 83)* Ex scriptis illius, quae Fabricius recensuit, luce publica donata sunt Concordia regularum 12 capitibus comprehensa 84). Obiit anno 988. 6) A imoinus coenobii Floriacensis monachus, cum initio se- culi XI. vivens, Praeter Historiam Francorum in libros quatuor divisam, alia quoque minoris momenti opuscula vulgavit 85). 7) Gerbertus primo Archiepiscopus Rhemensis postea Ra- vennatensis ac tandem ad Sedem Pontificiam sub nomine Silvestri II. elevatus, vir acris ingenii, artium liberalium praesertim vero 81) J. E. Wüsteman Geschichte der Roswitha eines Stiftfräuleins zu Gandersheim 1758. 8. Zie^elljauer Hist. lit. Ord. S. Benedicti T. III. p. 491. 82) Opera illius vulgavit Conrarlus Celles Norimberg. 1501. postea Henricus Leonti. Sclurzfleisch Vitemb. 1705. 83) Acta SS. mense Majo T. IV. p. 34G. etseq. 84) Reperitur in Reineri discept. hist, de antiq. Ord. Bened. iu Anglia Duaci 1636. f. T. III. p. 77. et seq. 85) Historia Francorum legitur in Bouquet script, rer. Gall. T. III. p. 21. et seq