Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
87 scipl. emend. Stephan. Baluzius Paris. 1671. 8. Viennae 1765 4. cf. etiam Enchirid. nost. Jur. Eccl. T I. p 35. §.38. edit. II. Pest. 1839. §• 31. Scriptores Ecclesiastici seculi X. in Ecclesia Graeca. Quamvis seculum X. obscurum nuncupetur, erant tamen nonnulli, qui scriptis suis insignem Ecclesiae Graecae operam praestiterunt, ad hos referuntur : 1) Simeon vulgo Metaphrastes nominatus, quod biogra- phiam sanctorum cum additamentis delineaverit. Hic stirpis celebritate , oris facundia, et prudentia in rebus gerendis tantam nominis famam consecutus est, ut ipsis imperatoribus a secretis et consiliis esset, et ad summam in aula Constantinapolitaua dignitatem Logothetae (Cancellarii aut Thesaurarii) promoveretur. Majorem partem temporis ab officio liberi scrutandae antiquitati consecravit vitas sanctorum perlustrans, maxima cum diligentia deducens, et ad mensium quosvis dies adplicans, at multa ex proprio ingenio etiam peregrina et minime congrua adjecit. De tempore seculi X. quo nempe floruerit diversae sunt eruditorum sententiae 67J. 2) Nicon in Armenia monachus qui praedicationis munus apud gentes suscipiens, primo in patria sua postea in Graecia Christi- doctrinam propagavit, fidem veram tam apud gentiles quam Judaeos egregio cum successu promulgans, at propterea diversis aerumnis expositus. Biographi illius facultatem plane miracula patrandi collatam fuisse contendunt. Ex operibus , quae vulgavit partim in Codicibus manuscriptis, partim in typo exstant «) Liber de pessima Armenorum religione. /?) Liber de injusta excommunicatione, qui tamen principiis non sufficienter fundatis innititur e9). 67) Leo Állatiul de Simeonom scripti» p, 24. et seq. Jo. Bollandus Praefai. ad Acta SS. Antverp. §. 3. p. 6. et seq» nonnullos illius labores Suriu-i et Bo/latidistae in Actis SS. latiné exposuerunt. 68) 'Cotelerius not ad patr. apostol, p. 152. Marlene collect, anipliss. T. VI. p. 432.