Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

80 mam susceptas acerbe invectus. Ob quam causam illum Jonas Aurelianensis episcopus , Dungalus diaconus, aliique acerri­mis scriptis aggresssi sunt. Plura ingenii sui monumenta edidit Claudius Taurinensis, praesertim vero Commentaria in sacros utriusque Testamenti libros. Eorum tamen plerumque tantum fragmenta supersunt a6). 3) Agobardus patria Gallus, ecclesiae Lugdunensis Archie- piscopus , vir animi constantia, eruditione, et in rebus tractan­dis dexteritate egregius circa annum 813. florens qui famam no­minis sui per id solum obscuravit, quod in lite inter Ludovi- cum Pium imperatorem, et hujus filium Lotharium agitata non tantum partes istius secutus, verum etiam ad Ludovici Pii depositionem una cum abbate Vala et aliis multum contulerit, imo et vulgato opere apologetico ut justam propugnaverit *). Archiepiscopatu suo aliquamdiu privatus tandem clementia Lu­dovici in sedem repositus est a7); obiit circa annum 841. Opera Agobardi felici casu ab interitu liberata sunt per Papirium Muston qui fortuito in bibliopegi Lugdunensis tabernam intrans, et exemplar manuscriptum, hocque ut eruditi opiuantur, unicum, et ruinae jam proximum soluto pretio sibi adproprians, juris publici fecit, Quemadmodum in scriptis suis plerisque pauperem, et infelicem aulae Francicae etiam imperante Ludovico Pio sta­tum libere describit, ita in libris de picturis et imaginibus contra judicium Dei prout et aliis vigentem apud Christianos superstitionem acerrime reprehendit 38). Ü Walafridus Strabo ex schola Rabatii Mauri, monachus S. Galli postea monasterii Augiae divitis (Reichenau) abbas , literarum insigniter peritus , qui juxta Hermannum Contractum multa stylo et ligato et soluto exarata posteritati reliquit. Ma­xime commemorari merentur: a) Liber de rebus ecclesiasticis ct glossa ordinaria in sacram scripturam, quae secundum alio- 36 36) Commentar, in epist. ad Galat, habetur in Biblioth. Patr. max. T. XIV. Reliquorum solum fragmenta existunt. Vid. Hist. Iit. de la Fran­ce T. IV. p. 550. 37) Ado Viennens. in Chronico. 38) Optima editio oper. Agobardi adornata est a Stephano Baluzio in II. T, 1666. 8. adjectis etiam epistolis Leidradi et Amolonis episcopor. Lugdunens. vid. Cavens Hist. Iit. scriptor, eccles. T. II. p. II. — ]3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom