Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

70 CAPUT II. Status litterarum. ARTICULUS I. Artes liberales et Philosophia. §. 26. Artes liberales et Philosophia in Oriente. Quamvis orientale Graecorum imperium per publicas cala­mitates , periculosos tumultus , et funestos armorum strepitus turbatum, artibus liberalibus, et scientiis philosophicis continuum studium impendere nequiverit, insignis tamen nonnullorum im­peratorum munificentia , et Patriarcharum conatus exspirantes artes, et scientias philosophicas aliquatenus resuscitare cona­bantur. Et licet in artibus liberalibus ut pictura , Musica , Poesi aliisque Graecia tempore hoc minus ae alias praestiterit *), in scientiis tamen philosophicis, historicis, aliisque nonnulli excel­lebant. Peculiarem vero occasionem scientias in Oriente instau­randi praebuerunt controversiae quas Orientales cum Latinis agitare coeperunt, ita enim factum, ut multorum ingenia e tristi excitarentur lethargo, et non mediocres progressus in veterum classicorum operibus volvendis facerent. Et quamvis Joannes Zonaras amare conquestus sit, studium Philosophiae seculo IX. inter Graecos negligi, imperante tamen Theophilo, hujus- que filio Michaele III. Philosophia , et Scientiae artesque li­berales opera potissimum Bardae imperii collegae insigniter revehebantur 2). Hic consiliis Photii sibi amicissimi probabilius excitatus, publicas scholas fundans, viros literatos invitavit li- beraliter eos dotans , et praemiis distinguens , ac universam rem literariam Leoni Sapienti viro doctissimo, et postea ad episco­patum Thessalonicensem promoto 3) gubernandam commisit. Phi- * S. 1) J. B. Schütt Aligera. Weltgesch. für gebild, Leser. Tom IV. p. 323. S. Geschichte der Kunst. 2) Annalium T. ILL. XV|. p. 126. Tom. X. corporis Byzantini. 3) Inter scripta illius majori attentione digna sunt: Libri 60 ßaoihxmv, 8eu legum irapcraliuni Tactica, et Sermones.

Next

/
Oldalképek
Tartalom