Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

68 nem Pontificis processuros, sicque jus istud ad imperatores tan­dem translatum est. At bűne eligendi Pontificis Romani ritum cum altero commu­tavit Nicolaus II. Pontifex, vir magnae eruditionis, et judi­cio maturo praeditus, qui nimium imperatorum influxum in nego­tia Ecclesiae Romanae juste metuens in Synodo Romana anni 1059 peculiare decretum edidit, vi cujus Pontificem deinceps so­lum et unice Ecclesiae Romanae Cardinales, de quibus §. insequente, eligere tenerentur , reliquus autem clerus et populus novae ele­ctioni consentiret, salva tamen Hetirici IV. regis Germaniae, et futuri imperatoris reverentia nrt). Decretum hoc quamvis teste Baronio pernecessarium esset temporibus istis , quibus vis ty­rannica vigebat ,l4) imperantibus tamen civilibus omnem occa­sionem in res Ecclesiae Romanae influendi necdum praeclusit, uti Henrid IV- et V. facta sufficienter docent. Nara Henriett» V. sub Paschali II. solum juri suopraetensivo renunciavit, Cardi­nalibus episcopis deinceps addicens liberam electionem, quae sub Alexandro III. tandem stabilita fuit. Vocabulum Cardinalis testante Thomasino n5) iDde ori­ginem trahit, quod olim beueficiati cum suis ecclesiis velut sponsi copulati, et earum functionibus ita in perpetuum adetricti fue­rint , prout cardo portam domus sustentans muro affixus est. Vetustis autem temporibus Cardinales dicebantur omnes Clerici servitio alicujus Ecclesiae deputati, aut titulo illius incardiuati e. g. episcopi, presbyteri, diaconi cardinales, quo sic distin­ctio hos inter, et illos fieret, qui solum extraordinarie cuidam Ecclesiae servitia praestabant. Ita aevo S. Augustini mentionem episcopi Cardinalis factam fuisse legimus, prout et circa dimi­dium 8eculi sexti apud Pelagium Pontificem idem deprehendi­mus , imo in suburbiis Galliarum nono primum seculo reperitur 113 113) Decretam de elect. Rom. Pontificis apud Baronium ad an. 1059. N. 25. 114),Barouius ad an. 1059. N. 24. 115) Vet. el Nov. Eccles. Discipl. P. 1. L. 11. c. 115. Cardinales.

Next

/
Oldalképek
Tartalom