Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

legitimam uxorem Lothario restituit, Walradam vero et Ingelru- dem ab eodem sibi extradatas Romam transferre pergebat, poeniten­tiae publicae per Pontificem subjiciendas. Verum Arsenio in itinere adhuc constituto Lotharius datae fidei oblitus, milites post eum deputavit, ita instructos, ut Ar senium legatum deluderent, ac utram- que concubinam suffurarentur 24), Teutbergam vero diversis modis coegit, ut a Pontifice matrimonii sui solutionem, et facultatem clau­strum intrandi, vitaraque religiosam sequendi peteret. At Pontifex cuncta haec molimina regis damnans, Walradam excommunicavit; Teutbergam autem paterna epistola instruxit, honorem, et officium exigere, ut legitimi matrimonii sanctitas vindicetur. Quod ipsum Pon­tifex regi quoque Lothario expressis verbis inculcavit, praecipiens episcopis Lotharingiae , ut de futura regis vita , et conversatione cum Teutberga relationem facerent 25). Ceterum mors Pontificis anno 867. secuta impedivit, quominus conatus ejus optatum effectum nan­ciscerentur. Alterum exemplum exercitae in causas principum auctoritatis prae­buit nobis Joannes VIII. Pontifex. Cum nimirum Boso qui Hermen­gar dem neptem Car oli Calvi in uxorem duxerat, et Provinciam (Provence) a Carolo gubernandam acceperat, regium titulum ad­optaret, tardiusque sub Franciáé regibus Ludovico , et Carolomanno per ipsos episcopos Provinciae, et Burgundiáé in regem eligeretur, duo Franciáé reges cum Ludovico Germaniae, et Carolo Crasso regibus foedus contrahentes Bosonis utpote Vasalli ambitionem bello compescere intendebant. Discordias has indigne ferens Pontifex Joan­nes VIII. regem Carolum Crassum literis ad pacem ineundam ad­hortatus est, excommunicationis minas intentans, si is ceterique ipsius socii, gloriosum principem Bosonem, quem in filium ipse ad- optasset, armis impeterent 26). Hic idem Pontifex de imperiali etiam corona disposuit, dum post fata Ludovici II. imperatoris, non Lu­dovico Germano, sed-ejus fratri Carolo Calvo coronam imperialem contulit, eumque propriis manibus redimivit 27). pro quo beneficio Carolus toto vitae tempore gratitudinem suam amplissime contesta­tus est. An tamen occasione coronationis suae omni juri , ac domi­nationi in urbem Romanam publice nuncium miserit, judicesque im­periales urbem statim deserere jusserit, et Pontifici dominium Be­neventi, Spoleti, Samnii, ét Calabriae concesserit, satis eliquatum non habetur, Petro de Marea id asserente, aliis vero utpote Vagio (Crit. in Annul. Tom. III. p.^OG. et Biinau in Deutsche Kaiser, und Reichshistorie P. III. p. 642.) id negantibus. 24 * * 24) Regino ad ann. 866. Arsenii Episcopi Hortensis epist, general. 25) Hontheim Hist. Trevir. Tom. I. Praef. p. 44. 26) Epist. Joannis VIII. apud Mansi Tom. XVII. p.92, 27) Annál. Fuldenses ad ann. 875.

Next

/
Oldalképek
Tartalom