Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

42 contra patrem Ludovicum , optimam et munificum erga sedem Romanam principem, (quam id, quod a Duchesne retexim , Lo- tharium ex consilio Pontificis patrem Ludovicum coepisse, ac captivum tenuisse ,2). Alii enim magnae auctoritatis viri scribunt, Gregorio Pontifici uefectiouem et seditionem filiorum Ludovici nunquam probatam, verum potius in iutentis illud semper fuisse» ut patrem filiis reconciliaret pacemque et concordiam inter ipsos reduceret l3 14). (Juidcumque vero de his sentiendum sit, ex ad­ductis tamen cuique patescit, supremam Pontificis Romani po­testatem hac aetate jam adeo extensam fuisse, ut etiam cau­sarum civilium cognitionem ad se spectare putaverit. Pontifices Romani periodi hujus judiciariam potestatem quoque exer­cebant , dum nonnulli principes luxuriae peccato dediti, subditis suis scandalum praebebant, proptereaque ipsis deferebantur. Ilei hujus exemplum legimus in factis Nicolai /. Pontificis. Nempe Lotharius rex Lotharingiae uxorem suam legitimam Teutbergam post breve con­jugii tempus fastidiens, tepudiavit, et Walradam malae vitae per­sonam, sibi jam pridem familiarem in thalami sociam assumere con­stituit. Quo autem huic suo facto speciem quamdam juris inderet, reginam de crimine incestus cum fratre suo Huberto accusavit, Et quamvis innocentia reginae etiam experimento aquae ferventis com­probaretur 14J rex tamen a proposito suo non desistens Walradam sibi matrimonio junxit, tanto magis, quod episcopi complures anno 860. Aquisgrani sub praesidio Coloniensis , et Trevirensis Archiepiscopo- rum Synodum celebrantes, eidem i enunciaverint , ipsum posse uxo­rem suam incestuosam dimittere, ac, ut illa optabat ingressum in ordinem religiosum eidem concedere i5), Cum tamen populus grave hinc scandalum pateretur, ac episcopi Galliae, quo Teutberga clam se fuga salvaverat, partes reginae tuerentur, renrque totam generali concilio substernendam esse dicerent; Lotharius hanc praeventurus, adhaerentes sibi episcopos denuo Aquisgrani Synodum celebrare jus­sit, in qua non solum Lotharii divortium adprobatum, verum et fa­cultas novum matrimonium ineundi eidem concessa est J6). Hoc au­|2) Fragmentum Historiae Franciae ex vetustis codicibus M.SS. editum a Duchesnio T. II. Histbr. Francor. 13) Astronomus in vita Lu­dovici Fii. Theganus in libro de gestis Ludovici ac ipse Jesuita Daniel, qui licet facta Gregorii P. castiget, addit tamen, Pontifi­cem nullatenus habuisse intentionem Ludovico nocendi T. I. p. 618. 14) Hincmarus Rhemens. in lib. de divortio Lotharii, et Teutbergae. 15) Hincmarus loc. cit. J6) Labbei Concil. Tom. VIII. pag. 742. ♦

Next

/
Oldalképek
Tartalom