Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
497 natus erat 27 * 29). Hio expleto nondum septennio Jludam deductus administrator Archiepiscopatus Strigoniensis factus Petro Humano episcopo Lucerino apud regem Mathiam legato in artibus et scientiis erudiendus traditus est 2S)‘ Ne vero Ecclesia Ilungarica ab hoc tenello Archiepiscopatus administratore damna quaepiam patiatur, ejus Antistites in Synodum hanc sub Uladislao Matliiae successore coaluerunt, et T'humum de Ibufalva Praepositum S. Georgii de viridi campo, virum amplissimae eruditionis, et prudentiae communi consensu in Vicarium Generalem elegerunt, qui vicibus Hippolyti principis functiones sacras obiret. Cum autem Metropolita Hippolytus Thomam Vicarium Generalem munus suum licet septennio illud summa cum laude gereret, abdicaro jussisset, ac praeter id, quod munus hocce cuidam Ftalo, secum ex Italia adlato, et legum domesticarum ignaro conferret, omnis negotiorum ecclesiasticorum administratio quotidie Jabereiur, Via- dislaus II. Alexandrum Pontificem interpellavit, quatenus Hip- polytnm alioquin jam denominatum Cardinalem Romam evocaret, et Thomam Bakács ab Erdőd auctoritate, rebus gestis, clientela, in omnium affectu versatum sedi aegrotanti concederet. Res quidem difficulter agebatur, successit tamen, cum Pontifex intra duorum anuorum spatium tandem Hippolytum virum quidem pium, sed ad injuriam usque Hungarorum Italis addictum Romam invitaverit. Synodo praesedit Thomas de Ibafalva, qui etiam in absentia Hippolyti praesulis constitutiones concilii in ordinem redegit. Ex regimine Hippolyti principis ejusque Vicarii repetendum est, quod optimates regni in comitiis sub Uladisluo II. art. 30. tulerint, quj sic sonat: „Externis beneficia ecclesiastica non conferantur, collata „auferantur, si ad residentiam vocati non venerint“ nec non art. 31. „condiderint hujus tenoris: „Ex terni beneficia ecclesiastica , si ab „aliis quam a rege vel aliis in regno jus patronatus habentibus im- „petraverint, ad aquam projiciantur.“ a9) Constitutiones Synodi hujus plures injuria temporis interiisse ostendit Carolus Telerjffy '‘°). Ex iis quae supersunt, nonnullas commemorare operae pretium 27) Timon Purp. Pannon, item Casp. ab Eggs Purpur docta. 28) Laudes Ranzani Joan. Sambucus in pracfat. ad epifom. rer. Hung, edidit. 29) Lladisl. II. Deerat. II- in Corp. Jur. Hungar. 30) Caro/. /V- terffy Contíil. reg. Hung. Part. I. p. 210, et seq. III. Hist. Eccl. 33