Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

477 dem prioribus praevaluerunt, quia tamen universus ordo neo ad judicium citatus, nec auditus, imo in nonnullis ditionibus abso­lutus fuerat, in eo solum coaluerunt tam concilii Patres, quam Romanus Pontifex, ut non definitiva sententia contra ordinem feratur, sed via soium provisionis, et ordinationis Apoetolicae ordo aboleatur 1S). His absolutis patres Bonifacium V1IL quem jam mortuum Philippus IV. proscribi volebat, acriter defende­runt, iliumque Catholicae fidei cultorem ad mortem usque per­mansisse, ac legitimum Pontificem fuisse prouunciaverunt, salvo tamen regis, et successorum ejus honore 18 19). In sessione tertia et ultima Clemens V. Pontifex sermone Patres ad subsidium terrae sanctae ferendum excitavit. In cujus sequelam episcopi Galliae decimam partem proventuum suorum ad sex annos obtu­lerunt. Philippus autem rex spopondit, se intra spatium unius anui in comitiva liberorum, fratruum suorum, aliorumque regni optimatum expeditionem sacram suscepturum, quae cuncta con­silia et promissa a patribus cum adplausu accepta quidem sunt, nunquam tamen effectui mancipata 20). Denique varia decreta fidei, et disciplinae hoc in concilio feruntur, item cathedrae pro­fessorum pro lingvis Haebraica, Arabica, et Chaldaica traden­dis fundantur Bononiae, Parisiis, Salmanticae, Oxonii, et in omnibus urbibus , ubi residere solebat Aula Romana , nec non festum Corporis Christi ab Urbano IV. institutum adprobatur. Plurimae Concilii hujus constitutiones in Corpore Juris Canonici speciatim vero in Clemeutinis reperiuntur Mansi Coli. Cone. T. XXV. p. 567. et seq. *) Dul-einistarum origo a Dufcino auctore repetitur. Is pellicem suam Mangaritam a se impraegnatam de Spiiilu S. concepissé spar­gebat, et homines saltem post extremum judicium Dei visione beati* fica fruituror, docebat. O § Concilium Pisanum. Primis calamitatibus Ecclesiam affligentibus seculo XV ac­cessit infaustum schisma Occidentis, quod Ecclesiam Romanam 18) Odoric. Uaynald. ad an. 1311. 19) S. Antonin. Chron. Part. Ill, tit. 11. c. 2. 20) Nangii continuator. Alexander Ratal. H. E. secui. XIV. T. VIII. P- 424.

Next

/
Oldalképek
Tartalom