Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

465 relicta Roma ad Lu do vicum VI. Gfalliaruin Regem , postea vero ad Lotharium imperatorem secessit, quorum posterior eum Romam comitans sedi suae restituit. Lothario discedente Innocentius non­dum exstincta Anacleti factione Pisis morabantur , et licet mor­tuo Anacleto Antipapa factio ejus Victorem IV. substitueret, hoc tamen intra tres menses opera imperatoris Lothar ii, regum Angliáé, Galliae, et -S. Bernardi e sede deturbato concilium pacem ecclesiae restituit. 2) haeresis Petri de Bruis (§ 71) et seditiones Arnoldi de Brixia (§. 74). 3) disciplinae collapsae restitutio. His proinde medelam adferre volens concilium omnia acta Petri Leonis sustulit, omncsque ordinationes ab ipso factas nullas esse pronunciavit. 5) Petrobrmianis et Arnaldistis ceu haereticis anathema dixit. 6) Novasqqe leges ad disciplinam ec­clesiasticam reparandam aptas condidit *'*), Universim Canones numero triginta sanxit. *) Canones concilii Lateranensis I. communiter 22 recensent Scri­ptores , solum in antiquo codice \1. S. coenobii Anianensis 17 refe­runtur, quos Baluzius in opere de concordia Sacerdotii, et quidem Lib. VII. cap. XXI. ad calcem vulgavit. Canones notabiliores sunt i primus, in quo Simonia vetatur, tertius et vigesimus primus , qui presbyteros, diaconos, et subdiaconos a matrimonio contrahendo pe­nitus excludit, quartus prinoipibus interdicit, ne bona ecclesiastica distribuere, aut dona ex iis facere audeant. Quintus matrimonia in­ter consangvineos prohibet; decimus episcopum non canonice electuin consecrari vetat, undecimus Romanae Ecclesiae patrocinium addicit illis, eorumque familiis et bonis, qui Christianis subsidium contra in­fideles adlaturi Hierosolimam proficiscuntur, duodecimus Iaicis ana­thema intentat, qui oblationes ecclesiis S. Vetri S, Mariae , Salva­toris, aut aliis factas rapere audent; decimus quintus a communione fidelium excludit falsam monetam cudentes, aut in usum inducentes! decimus septimus abbates et monachos obligat, ne publicas poeni­tentias tribuant, ne aegrotos visitent, ne unctiones peragant, ne publicas missas canant, siquidem haec cuncta administrare ad epi­scopos et clerum dioecesanum spectat; decimus octavus parochos ab episcopis institui praecipit, quibus rationem administrati officii red­dere obligentur, decimus nonus servitia, seu praestationes, qua* monasteria ab aetate Gregarii VII. P.J facere solebant] in futurum quoque adprobat, vicesimus secundus Ordinationes ab intrusis simo 5) Canon 30. 6) Can, 23. Ill Hist. Eccl. 30

Next

/
Oldalképek
Tartalom