Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

463 dicto decreto plectitur, et multo magis ob ductas viduas etrepudia- tas, quae etiam in legitimo statu ductae (ut de viduis loquamur) bigatniam inducebant. Multo vero minus ducebantur licite ab iis, qui jam in Sacris constituti essent, praesertim piesbyteris, et diaconis, de quibus expresse hoc decretum loquitur, qui proin merito jubentur separari, et peracta poenitentia ad ordinem suum reverti; separatae autem parentibus reddi, libere ab aliis in matrimonium sumendae, si nubere vellent, quia conjugia earum irrita erant. Vid. Carol. Pé- lerffy animadVers. in praedict. decretum p. i6. Part. I. Concil. Hungáriáé. #*) Quod indulgentia concedatur ad tempus iis , qui prima et le­gitima duxere conjugia, non intelligitur de prima uxore ducta in presbyteratu vel diaconatu; neque enim hoc erat legitimum Conju­gium, utpole quod plores canones in Decreto Gr Distinet. 28. et 31, contenti prohibent, sed de prima ducta in statu laicali, quam sacerdotes, et diaconi retinere poterant ac ut sorores diligere juxta canon. 18, dist. 32. excerptum ex Gregorio lib. 4. dialog, cap. 2. non tamen cum ea commisceri. Hoc enim postremum vetitum fuisse plures canones ostendunt uti 7. Distinet. 31. ex Hieronymo ad Jo»j- nian, lib. 1. item Can. 13. Dist. 32. e concilio Carthag. V- cap. 3, Vid. Carol. Félcrffy ibidem. »*#) Cum baculo, et non cum gladio jubetur unus venite, ut par­tim fastus, partim hostilitas, partim rapina abesse videatur, ac ut pacificus Christianus et pius viator ecclesiam accedat. Oblatio autem panum ad altare fiebat, ut per verba sacra Sacerdotis Euchaiistia ex eo conficeretur. S. Cyprian. Tract, de oper, et eleem. edit. Coloniensi p. 181. n. 33. Concil. Matiscon. II. c. 4. apud Binn. T. 2. part. 2. p. 266. conf. Véttrjfy ibid. §. 94. Concilium Lateranense I. et II. Ad pactum YVormatiense inter Hernicum V- imperatorem, et Calix lum II. conclusum de tollendis investituris per baculum et annulum (§. 30. 45) solenmiter confirmandum Pontifex anno insequeute 1Í23. concilium Romae in basilica Lateranensi ser­vandum couvocavit '), quod inter generalia nonum, inter Late­ranensia primum dictum, summo cum totius Christianitatis sola­1) Baronins et 1'inus quidem illius opinionis sunt, quod concilium ist— hoc anno 1122. celebratum fuerit, ast Gabriel Cossartius eos refu­tat et anno insequenti 1123. concilium celebratum fuisse probat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom