Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

458 0 eccles. hist, episcopatus ejusd. nőm. T. II. p. 13-18. item 62. nec hon Péjxrffy Concil. Sacr. Hung. T. II. p. 282. Quamquam vero omnia hucdum recensita instituta , demptis paucis foeminae quoque imitatae fuerint, singularis tamen pro solo sexu se- quioii cxurrexit ordo S. Brigittáé, quae acuo 1302. nobilibus et pietate claris parentibus nata Vadstenae in Svecia monasterium con­dens sociabus suis regulam praescripsit, quae precibus, lectionibus sacris, et manuum labori vacare obligarentur, directioni abbati>sae subjectae. Clericos quoque destinavit, qui indigentiis monialium spi­ritualibus subvenirent , et quovis die dominico et festo evangélium lingva vernacula exponerent. Vestitu cano panneo indutae , mitram quamdam lineam albi coloris quinque rubris guttulis signatam in me­moriam passionis Domini portabant, fossam quampiam instar sepulchri apertam quotidie visitantes, precesque ibidem absolventes. Socias suas S. Brigitta B. V. Mariae dedicans nomine ordinis S. Salvato­ris compeliari voluit. Quem a Pontificibus confirmatum non solum regna Septemtrionalia, sed etiam Germania, Anglia, Gallia, et Italia adoptavit. V. J. Vastovii Aquilonia , seu vitae Sanvtorum in Scan­dinavia Magna etc. item Ordinis S. Brigittáé fundatio praemissa illius revelationibus. Helyot His tőire des Ordres religieux et equestres. 0 §• '91­Coelibatus clericorum. Ex Iustituto Canonicorum regularium non solum id emolu­menti in Ecclesiam Catholicam redundavit, quod virtus et per­fectio moralis clericorum insigniter promota sit, verum eos coe- libatui magis addictos reddiderit. Coelibatum enim canonici seculares, et inulti e clericis matrimonium contrahentes non raro violare solebant. Licet actus talis et Pontificum Roma­norum , et conciliorum provincialium decretis severissime ve­titus esset. Gregorius VII. praedecessorum suorum exempla secutus, et mauutcuendis canonibus, nec non independence ecclesiasticae conservandae intentus leges matrimonia cleri­corum prohibentes illico cum initio regiminis sni renovavit, et in Synodis pluribus a se celebratis decreta tulit, ue ul­lus Presbyter, aut Diaconus uxori suae convivens functionem quampiam sacram in Ecclesia obire possit. Episcoporum pleri- que decreta haec Pontificis exeentioui quidem dare omni modo conabantur, nonnullis tamen hac in parte remissioribus existen- tibus eventus votis summi Poutificis plene haud respondit. Co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom