Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

451 non solum in sermonibus 8, aliisque dictionibus causam Sorbon- nae exposuit, et singulas objectiones refutavit, sed, etiam fa­moso opere de periculis novissimorum temporum edito monachos mendicantes acerrime perstrinxit, ac justi limites in fervore trans­gressus inter alia haec defendit: 1) nec quidem Pontifici Ro­mano competere jus omnes mendicantes potestate instruendi, ut libere verbum Domini ubique praedicent, confessiones exci­piant, et poenitentes a peccatis absolvant, nisi fidelium anima­rum curatores, seu plebaui ipsos speciatim invitent, adeoque si velint plebani excludendos eos a mendicatione , facile illos limitare possint, cura alimonia destituti alioquin ‘amplius praedi­care nequeant 2) Ajebat in mendicando nullam positam esse vir­tutem , sed potius in laborando, uti ostendunt exempla antiquis­simorum ordinum. 3) A mendicitate horum Religiosorum nihil nisi maxima Ecclesiae pericula cxpectari posse, siquidem obti­nendae stipis causa aliquibus hominum adulaturi, aliis detractu­ri, mendacia, et calumnias seminaturi, ac universam Ecclesiae disciplinam enervaturi sunt. 4) Eo plane prolapsus est idem auctor, ut ordines mendicantes antichristi praecursores esse declararet* aliaque non minus injuriosa, effutiret 81). Sententiae hae tam inju­riosae, et audaces mendicantium animos taDtopere offenderunt, ut ii ducibus S. T/ioma, et Bo naventur a calumnias Guilielmi operi­bus vulgatis confutarent, et tamdiu apud Alexandrum IX. Pontificem agerent, donec is anno 1256. Gnilielmnm muneri­bus exutum urbem deserere, librumque ejus flammis concrema­ri juberet H2). Compositis tandem Sorbonnae littus, et 5. Do­minici sodalibus in duplicis Cathedrae jure confirmatis sub Cle­mente V. Guilielmus de Sancto Amore Parisios reversus est, ubi postquam is praedictum opus suum reformasset, et majori ex parte emendasset in Ecclesiae pace mortuus est * S3). 81) Guilielmi opera *n. 1632. in 4. Constantiae rectius tamen Parisiis cum praefat. longa vulgavit Joan. Cordesiu», sub nomine Joantiis Alilhophili, de quo plura recenset Natal. Alexander Hist. Eccl. Sae- cul. Xlll. c. 3. art, 7, p. 95. Rich. Simon Critique de la biblioih. Ec- cles. de Mr. de Pitt p, 345. et seq. 82Raynald ad an- 1256. n. 19. S3) Du Pin llibl. des auteurs eccles. T, X. p. 157. item Collectiones 29**

Next

/
Oldalképek
Tartalom