Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
431 can. 15. autem declaratum, omnes eos, qui suadente diabolo clericum, aut monachum percusserint, anathematis poenam incurrere. Imo verae devotionis, et virtutis studium inter Christianos hujus aevi adeo jam refrixerat, ut multi nec quidem Sacramentum Poenitentiae, et Eucharistiae frequentarent, ideoque Concilium Lateranense IV. confessionem annuam , et communionem paschalem fidelibus imponeret. Verum non laici solum, sed clerici quoque, et monachi a defectibus, et morum corruptela notabantur, speciatim vero incontinentiae, ebrietatis, et avaritiae arguuntur, ludendi, et ri- xandi consuetudo, segnities , et ruditas ipsis objicitur. Quanta inter clericos generatim viguerit ignorantia inde videre licet, quod capitulum canonicorum Tigurensium in literis episcopo Constan- tieusi anno 1335. missis candide fateatur nullum in gremio suo reperiri, qui vel scribere sciat, synodus autem Toletana anno 1473. decreverit, neminem sacris ordinibus initiandum esse, nisi sciat Latinaikéi* loqui. De episcopis , et abbatibus pro parte regum seculo XI. et XII. militantibus Ivo Carnot emit 44) vl Matthaeus Parisiut 45) narrant eos Martis asperitatem, in castrorum corruptos mores inbibissc. Nonnullorum e clero vanitatem , et luxuriam manifeste indicant verba B er nardi Clarae- vallensis sic scribentis: „Ministri Christi sunt, et serviunt An- „tichristo. Honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino ho- „norem non deferunt. Inde is, quem quotidie vides meretricius „nitor, histrionicus habitus, regius apparatus; inde aurum in „frenis, in sellis, in calcaribus, et plus calcaria, quam altaria „fulgent; inde splendidae mensae et cibis, et scyphis; indeco- „messationes, et ebrietates 46).u Contra pluralitatem beneficiorum suo tempore grassantem vehementer insurgit Petrus tilesensis dicens: „Plerique sunt, qui non dicam animarum----------, sed „vix ecclesiarum suarum numerum cognoverunt; adjunguntec- „clesiam ecclesiae, praebendam praebendae, domum domui, „agrum agro 4T). Magie tamen his cunctis adhuc depascebant 44) Epist. XXV11I. ad Philippum regem. 45) De Guilelmo Conquestore relationem faciens ad an. 1070. 46) Bernard, serin. XXXIII. in cantica. 47) Petrus B-les. cap, 1. in Job. vid. etiam Nit ol. de Clemangis Libr. de corrupt, eccles. statu cap. 1.