Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
425 mitatu Nitrieaai sita, a Francisco Lotharingio Romanorum imperatore Augußtae Mariae Theresiae cönjuge aucta, ad splendidum statum posita , et multis donis ornata , nec non ordini £• Pauli eremitae adscripta, hodie autem in parochialem conversa quam et ipse Franciscus una cum Augustissima conjuge sua pietatis gratia invisit. In hac thaumaturgam Deiparae statuam e ligno sculptam fideles venerantur, quam comitis Czobor Locum- tenentis régii consors Angelica e voto anno 1564. erexisse fertur 32), quamve singulo anno tanti fideles devotionis peragendae causa visitare solent, ut numerus eorum quandoque ad centum mille ascendit. Vid. Alexii Fényes Magyar Országnak, ’s a’ hozzá kapcsolt tartom, mostan, állapotja Statist, ’s Geogr. tekint 2, Kötet 279. lap. De reliquis aedibus, et iconibus thaumaturg. patriae nostrae vid. Alexii Jorddnszky Magyar Országban, ’s ahoz tartóz, részekben lev. boldog. Szűz Mária Kegyel, képein, rövid leírása. Pozsonb. 1830^ Praeterea, quae hucdum relata sunt, S. Dominicus sic dicti rosarii quoque recitationem ad Sanctam Mariam Deiparam colendam adhibuit. Quod tamen precum genus nec a Petro eremita ex Oriente adlatum, nec a S. Dominico inventum dici potest. Nam ante seculum X. jam rosarii vestigia inter orientales repet iuntur. Et alioquin no- tiirn est, ipsos Aegypti eremitas uti Paulum, et monachos solitos fuisse preces suas juxta numerum lapillorum , quos secum portabant, absolvere, Benedictinos vero seculi VI. penes laborem manuum orationi secundum seriem globulorum e zona pendentium vacasse. Huc fecit et illud, quod seculo X. officium parvum B. V. Mariae invaluerit, cui cum serius sic dicta Ave Maria jungerentur, pluresque Angliáé, et Hannoniae Sanctimoniales, item aliae Deo conjunctae matronae orationes dominicas, et salutationes angelicas juxta gemmas in zona pendentes recitarent 33) hodiernum rosarium, seu corona rosacea, aut corolla Mariana originem traxit. S. Dominicus igitur hac in re nihil aliud praestitit, quam quod rosario formam hodiernam indiderit, et singulam salutationem angelicam memoria divinorum mysteriorum auxerit, non alia profecto cx ratione, quam ut fidem Christianam tantis haereticorum praesertim Albigensium calumniis debilitatam medio harum precum animis fidelium tanto firmius instil- 32 * 32) Alexii Jorddnszky op. cit. p. 20. et seq. 33) Mabillon in Annál. Ord. S, Bened. L. 03. n. 69. 70. ad an. 104-1. T. IV. p. 462.