Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

406 traditos libros hi sermone publico proscindens. Animorum discor­diam et illud non parum auxit, quod universitatem Pratensem eo disposuerit, ut a (Iregorii XIT. Antipapae obedientia invito licet Archiepiscopo recederet, et re^rem Wenceslnmn permove­ret, ut inter quatnor nationes universitatis, quae hucdum ae­quali jure gaudebant, natio Bohemica reliquis anteferretur, ipsa- que sola tantum juris consequeretur, quantum ceterae tres simul sumtae habebant *#). Hoc enim facto extraneorum in Univer­sitate Pratensi literis vacantium animi offensi, et quinquies mille studentes Pra/ra emigrarunt ruinam fere totius instituti post se trahentes ***). Ad haec Hussium clerus Pratensis, cujus mo­res corruptos ex arnbone frequenter carpebat, contra Pontificem, ejus potestatem et jus indulgentias dandi excipiebat, Poutifici Romano velut haevesum auctore^ rursus detulit. In cujus rei sequelam Romam citatus quidem est, sed sub praetextu immi­nentis sibi ab inimicis periculi non comparuif, ideoque a Roma­na sede non obstantibus legatis a reye , nobilitate, et universi­tate ad eum excusandum mispis, ut haereticus condemnatus, mu­nere concionatoris privatus, una cum asseclis suis e sinu Ecclesiae ejectus, et omnis locus , in quo sernet detineret, interdicto af­fectus est. Verum Hussio ab hac sententia ad concilium ge­nerale appellante rex eam execution! dare non permisit, qua occasione Ilussiug plures apologias in sui, et Wiclefi defen­sionem vulgavit, in quibus inter cetera docuit , eos, qui pro­pter excommunicationem humanam verbum Dei praedicare ces­sant, hoc ipso per ipsum Deum excommunicari, et Christi pro­ditores esse, bonaque temporalia clericorum esse eleemosy­nas, quas imperantes civiles eis, si malum bonorum tempora­lium usum faciant, adimere possint.- Cum iffitur Hussins nec Pontificis Romani auctoritati deferre^ si quidem Jo murit XXIII. bullam iifdulgentias iis concedentem , qui expeditionem crucia­tam contra Lndixlmim Neapolitanum susciperent, cavillaretur, nec Archicpiscopi Pragrensis, qui curn a praedicando arcebat , jurisdictioni pareret, et a IVtncetlno re°;e , qui voluntatibus lfiQO. 4. r. 35. A. 'Ait fex Céhén des V. J. Huxx. 2. IISI fi en Prag. 1789. 8. Sata!. Alexi ltd. H. E. secui. XV. T. IX, p tiO. J. Coch­fa ei ih't. Ilussitar, Citi XII. Moguntiae 1549. fol. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom