Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

404 res dictata prohibuit, nequis monachus, aut clericus sine spe­ciali indultu verbum Dei promulgaret, ne quis de sacramentis aliam doctrinam proponeret, ac doceat Ecclesia, ne quis opus a Wiclefo, aut alio quocuuque recentiori auctore publicatum legeret, ante quam a sede Apostolica adprobaretur, denique no quis biblia sacra lingua vernacula reddere auderet. Verum his non sufficientibus jam ad supplicia deventum , et speciatim anno 1413. prope Londinum multi e sacerdotibus, et nobilibus Wi­ele Ji errores deserere noleutibus ignis poena affecti, sicque Wi- clefüae in Anglia partim exspirarunt, partim emigrare coacti sunt. Cum tamen non pauci eorum ex Anglia egressi malum partim verbis, partim operibus auctoris sui in aliis terris, spe­ciatim in Bohemia propagarent, Concilium Constantiense anno 1415, in sessione VIII. errores 45 e scriptis Wiclefi extra­ctos velut haereticos, erroneos, aut scandalosos proscripsit, simulque decrevit, ut ejus opera igni devoveantur, ossa autem ejus exhumeutur, et pariter in ignem projiciantur, quod anno 1428. effectui etiain datum. Etiam discipuli, ct doctrinae ejus protectores, qui c convicio Lollurdi (secta quaepiam asceta- ruin in Belgio) dicebantur, per inquisitores ubique exquisiti, et detecti maximis suppliciis subjiciebantur. V. Hear. Knyghlon de eveutib. Angliáé, T/tomae Valsingltam hist. Angliáé máj. D' Argentree collectio judicior. de novis erroribus. *) Varillas in histoire des heresies T. V. p. 11. 12. aliam cau­sam exacerbati Wiclefi assignat, eum nempe spe episcopatus Win- tonieiisis excidisse. Animum vero ei ad tanta audenda inditum fuisse patrocinio concubinae Eduardi 111, Allixiae Eereziae , quae Wic­lefi partes in fávoiem ducis Lancastriae patroni illius tuita fuerit. Henrietta Wharton in Append, ad llistor. literar. p. 36. assertum hoc inter figmenta quidem refert, causamque toiam in monachoiuni usurpatione, et mendicitate reponit, at sine fundamento, cum mo­nachi nihil aliud, quam jus proprium, ad quod tenebamur, reviudi- caverint. Multi e scriptoribus Protcstantium et hoc adjiciunt, quod Wiclefi primum anno 1373. animum alienum a Sede Romana conce­perit Avenione, quo nempe et ipse cum aliis regni proceribus ad Pontificem missus fuerit, ut onera a Sede Romana Angliáé imposita remitterentur. Verum is jam prius unus ex adversariis Pontificum esse debuit, secus inter legatos ad Gregorium XI. deputatos vix adoptatus fuisset. Et alioquin ipse Ehilippus Melanththon in epist.

Next

/
Oldalképek
Tartalom