Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

401 assertam hoc haereticum jam Innocentius II. P. Aruoldum, concilio Lateranensi II. delatum condemnavit, et ex Italia ex­cedere jussit. Ex Italia in Galliam , hinc rursus in Italiam de­latus Arnoldus una cum asseclis suis, qui Arnoldislae voca­bantur, ubique seditiones, et turbas excitabat, clerum insecta­batur, adeo ut seu ipse, seu asseclae ejus Cardinali cuidam etiam lethale vulnus infligerent. Quare a praetore Romano ad- prehensus Arnoldus ad laqueum condemnatus, postea concre­matus, ciuereeque ejus in Tiberim projecti sunt, ne ab asseclis velut martyr in iis coleretur. Murutori Geschieht, v. Italien. Franci Pagi breviar. gestor. Horn. Pontif. *) Idem Joachimus perstrinxit etiam Tetri Lombardi sententiam sequentem: Xec Latrem divinam essentiam genuisse, nec divinam essentiam genuisse Filium , nec divinam essentiam genuisse essen­tiam , nomine autem essentiae venire divinam naturam, quae com­munis est tribus personis, et tota in singulis 4<<). Quam nempe Lombardi doctrinam Joachim haereticam esse dicebat ideo, quod in SS. Trinitate quaternitateni allegaret, tres nempe personas, et com­munem insuper essentiam, ldeoqne contra illam doctrinam in libello quopiam sequens assertum promulgavit: Etsi tres personae sint una essentia, unitatem tamen essentiae trium personarum non esse veram , et realem , sed tantum moralem , id est unitatem concordiae. Quod tamen assertum una cum libello, in quo continebatur, anno 1215. per Innocentium 111. Pontificem in Synodo IV. Lateranensi condemnatum , et Fetri Lombardi sententia, velut Catholica adpro- bata fuit. Vid. Matlh. 1’arisium ad ann. 1179. **) Nonnulli ex hac secta secuti corruptos mores detestati, et moralitatis magis studiosi in certis domibus cohabitabant pietatem proprio exemplo foventes, aegrotorum, pauperumque curam promo­vebant. Ili anno 1346. in Belgio coetus septemdecim formabant prae- sidibus , et capellis privatis instructos. §. 76. W i c 1 e f i t a e. Horum auctor erat Joannes Wiclef Anglus ab anno 1368. Theologiae in Universitate Oxoniensi professor, et Lutterwor- thensis ecclesiae parochus, vir iu literis quidem, si humanio­res, et politiores scientias, nec non cognitionem sacrarum liu­36 46) L. I. sententiar. diss. V. III. Hist. Eccl

Next

/
Oldalképek
Tartalom