Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

399 378. Concil. Constant, au. 1330. celeb, apud Mansi T. XXVI. p. 137. Burluumi epistolae ad Graecos in Cunisii lectiou. an­tiquis. T. IV. p. 361. 4 6. Flagellantes, qui prius solum respectu singularitatum quarumdam sectam propriam constituebant, nunc sensim ad haeresim deflexerunt. Origo vero eorum a calamitatibus publicis nonnunquam grassantibus, speciatim vero a peste, quae circa medium seculi XIV. plures provincias Europae occidentales di­vexabat. Cum enim multi tam virorum, quam foeminarum puta­rent calamitates publicas hac poenitendi specie a se avertendas^ catervatiin se nudato corpore in lialia, Helvetia, Gallia, Bel­gio, Anglia, Polonia , et Hungária flagellabant. Quia vero haeq agendi ratio speciem quamdam pietatis praeseferebat, flagellan­tes multorum adprobatiouem merebantur adeo, ut et ipsi flagel­lationibus suis justo majus pretium adscriberent. Hinc Flagel­lantes absolutionem Sacrameutalem, et psos plane sacerdotes praesertim a morum corruptione notatos vilipendc-re, et repudiare iucoeperunt. Unde jam Clemens VI. Pontifex missis anno 134G. ad Archiepiscopum Magdeburgensein literis questus est, quod flagellantes relicta solvendi, et ligandi potestate sacerdotibus competente se ipsos a peccatis absolvere, et sub specie pecca­tores plectendi non solum Judaeos sed etiam Christianos truci­dare, clericorum, et laicorum bona depopulari, superiorum ju­risdictionem usurpare, et diversa alia scelera committere soleant, ideoque praecepit, ne ullus amplius publicam flagellationem ex­ercere audeat, et episcopi, aliique superiores mandato huic re­sistentes Flagellantes comprehendi, et puniri faciant. Similia decrevit contra illos etiam Gregorius XL Pontifex. Errores au­tem praecipue spargebant sequentes: 1) Loco baptismi aquae substituendum esse baptismum sanguinis, seu flagellationem suam cruentam ita, ut, qui eam adhibere negligit, is salutem consequi nequeat. 2) Iu Eucharistia nequaquam existere corpus Christi. 3) Nullum existere purgatorium. 4) Crucis, et sacrarum ima­ginum cultum esse idololatriam. 5) Omnium hominum animas statim cum initio mundi ad semel creatas, et in paradisum colla- tas fuisse. 6) Jurare sub peccato mortali vetítem , at perju­rium iu sectae suae emolumentum omnino licitum esse, cum hoc

Next

/
Oldalképek
Tartalom