Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

397 — ’4^-Ad haereticos hujus aevi referri solent quoquo Fratres, et sorores liberi spiritus, quorum historia tamen perobscura est* cum plures varii generis homines sub hoc nomine probabilius latere vellent. Ad veritatem proxime accedunt illi, qui existi­mant nomine hoc exprimi illos fanaticos, qui seculo Xlll. in Bel­gio, Gallia, Germania, Italia, et Anglia morantes diversos ho­mines fucata pietate seducebant. Omnes hi sectarii austero my- sticismo philosophicis principiis superstructo , et ad perversum Pantheismum accedenti adhaerebant, docentes: omnia ex Deo emanasse, et ad eum reditura; animas rationales esse essen- itiae divinae partes, et mundum totum non a Deo distinctum, sed ipsum Deum esse, hominem cum Deo velut rerum omnium au­ctore conjungi, et in unum quasi ens componi, dum animam suam a rebus externis abstrahit; taiemque hominem unice fieri moraliter liberum , et supra omnes divinas aeque ac humanas leges collocari, proinde eum ad preces, jejunia, sacramenta, aut ad publicum cultum divinum nullatenus obligari, cum his cunctis non indigeat. Hinc facile est intellectu, cur nonnulli ex illis, et quidem perfectiores universam Religionem in animorum interna pietate sitam esse spargerent, a manuum labore absti­nerent, mendicando vitam sustentarent, vestibus fuscis uteren­tur, matrimonium fugerent, contra Poutifices Romanos, Eccle­siam, Sacramenta, et bonorum operum exercitium exciperent. Alii vero prioribus deteriores adhuc statuebant hominem in tali perfectionis stadio, quale apud illos vigebat, positum plane pec­care nec posse, ideoque eum nullo obedientiae officio amplius obstringi; insuper conventibus suis nudi interessé, et cum foe- minis , quas titulo sororum in consortio habebant, nefanda pa­trare solebant **). Nominibus antem variis fratres, et sorores Alberto Stadensi, qui in Chronico literas Gregarii IX. ad Archiep. Mogunt. episc. Hildeshcim, et Conradum Marburg anno 1233. datas refert; iiem ex Alberto Krantzio in Metropoli L. VII. De quibus eiiam •recentiores auctores agunt, uti C. /F.m. Scharling in comment, de Stedingis Hafniae 1828 8. Joann. Daniel Hitter Tract de pago Stcding, et Stediugis secui. IU. haeret. Viteb. 1751. 4. Schmink de exped, cruciata in Stedingos Marb. 1722. Fritz Ketzer l.exikon, qui originem eorum paulo aliter narrat T. III. p. 327.

Next

/
Oldalképek
Tartalom