Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
393 hate ductui plane Hispaniae proceres Interesse gestiebant, tiL- steque spectaculum intueri nec sequior provinciae sexus recusabat. Quod si tamen quidam ex iis poenitentia tacti absoluta confessione mortis poenam effugerent, non solum erroribus suis jurata fide se abdicare, sed etiam promittere obligabantur, se animo prompto omnes poenas sibi infligendas sive illae in car- ceribus perpetuis, sive in flagellatione, sive denique in bonorum jactura consisterent, ultro assumpturos esse. Viti. PM,lippiLirn- burch Hist, iuquisit. Amstelodaini 1692. f. tfdcol. EymericiDi- rcctorium inquisition. Barcine 1396 Miinler Gesch. der Sizilian. Inquisition in Henke’s Archiv Ili. 2 Mors oilier Hist, de I’ inquirit. et son origine Colon 1693, 8. Spittler Entwurf der Gesch. der Span. Inquisit. vor der Sammlung der Instrukt. des Span. Juquisitionsger. übersetztvon Rauso Hannover 1784. JJorenles’ Krit. Gesch. der Spanisch. Inquisit. aus dem Franzos, mit An- inerk. v. J. K. Hö;;k T. IV. Gmünd. 1819—1821. Qui tarnen cuncti praejudiciis , et partium studio abrepti sententiam ultra justi limites criticam tulerunt. Curn inquisitionis tribunal“, quod multa hominum miMia ad rogum condemnavi», recentiori praesertim aetate ingens bypercriticorum numerus recensere, ac Catholicae Ecclesiae hoc etiam ex obtutu invi diam creare soleat , pauca hic adjicienda censuimus, quae unumquemque aitendere oportet , dum de hoc antiquitatis instituto judicium rectum depromere Cupit. Et quidem quantum ad finem instituti is certe nullus alter erat, quam ut eradicarentur haereses , et futuris quoque temporibus Ecclesia ab iis salva servaretur. Finem hunc, si quis e recto considerationis puncto spectet, rationi sanae, etmoia- litati convenire quisque agnoscet, sed Religionis etiam spiritus, et sensus intimus id ipsum instillare debet, dummodo media malo respondentia , ct f i n i praefixo adeommodata adhibeantur. Ecclesiam enim Catholicam ad sui conservationem, et propagationem Religionis ipsius dictamine obligari nolitis in dubium vocabit. Negari quidem nequit inquisitionem Sacram quandoque talem contra haereticos secutam fuisse modum, qui bypocrisim , aut ignoiantinm potius, quam verae Religionis p opagationein promoverit, sum inter delatos, aut inter álios fideles tales etiam reperiebantur, qui supplicii metu de veritatibus Religionis potius tacerent, quam dubia sita exponerent, aut uberiorem instructionem peterent. Quandoque tales etiam inveniebantur . qui exlerne q idem Religionis doctrinam profiterentur, et spe- ciatim omnia hominis Catholici officia adimplerent, interne tarnende