Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

31 novos Christianos, cum et conversionis eorum motiva aliquan­tum temporalia essent, et magna adhuc propensione in Genti- lismum ducerentur, initio ad cuncta Religionis Christianae prae­cepta cum rigore observanda adstringi non potuisse, ideoque mitius tractatos fuisse indicat epistola responsor. Papae Lando­lás aut juxta alios Joannis X. ad Hervaeum Rhemens. Archie- piscop, data. Vide Hurduini Collect. Concilior. T. VI, P. I. p, 469. §• 12. Propagatio Religionis Christianae in Oriente. f­Memoria dignae sunt quoque conversiones, quas Nestorii asseclae in Oriente fecerunt, nam esto illi haud puram Christi fidem propagarent, in spem tamen futuri Ecclesiae Christianae augmenti et illi quanquam fors praeter voluntatem gentes con­vertebant. Ita in magna Tartaria, cujus tamen limites quousque tunc extensi fuerint ignoramus , et in vicinis Asiae Septemtrio- nalis provinciis Nestoriani coetus suos tantopere auxerunt, ut Episcopos et Metropolitas proprios habuerint. Ceterum fateri de­bemus, praeter nomina Episcoporum et sedium Episcopalium ni­hil in antiquis documentis reperiri , quod historiam Religionis in illis provinciis hac epocha vigentis illustraret. A tempore saltem Timothei t qui ab anno 777—820. Nestorianorum Patriarcham egit, ac Tabrestinos, Gelas, Dailamitas aliosque populos maris Caspii accolas ad S^cra Christiana convertit, usque ad annum 1000. omnia tenebris involuta sunt, neque ulli compertum ha­betur quis qualisve status Religionis Christianae apud populos illos viguerit. Seculo autem XI. Religio Christiana in Tartaria magnos progressus fecit, tunc praesertim, cum celeberrimus quidam Tartariae princeps conversus fuisset, qui postea sub nomine Joannis Presbyteri orbi innotuit, multosque ad se imi­tandum in Tartaria permovit. De hoc tamen Joanne Presbytero Scriptores multa et quidem sibi non cohaerentia narrant, adeo, ut non facile quis verum a falso distingvere debeat. Vid. Asse- manni Bibi. Orient, vol. III. et IV. Marcus Paulus Venetus de yegionib. Orient. L. I. c. 38. 40. 45. 47. 48. 62. L. II. c 39. Eusebii Renaudot anciennes relations des Indes et de la

Next

/
Oldalképek
Tartalom