Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

— 3S7 — instituta sustulisse, Catholicae Ecclesiae , ejusquo ministris de­testabiles calumnias, et convicia adseripsisse, Papam lupum Ecclesiae impie nominasse, ex templis omnia abstulisse calicibus aliisque vasis publicis confractis, et profanatis etc ai). Cum autem per crescentem eorum numerum, atque temerarios ausus Galliae pars meridionalis turbaretur , eorumque scelera nullos amplius limites noscerent, Alexander III. et Lit cius III. P. Romani omnem conatum adhibebant, ut eos in sinum Ecclesiae Catholicae redu­cerent. Verum per Ruymunduui Comitem Tolosanum protecti tem­pla porro quoque spoliabant, ministros Ecclesiae ubique injuriis , et calumniis aificientes 22). Quare ut tantis excessibus finem imponeret Innocentius III. cum initio seculi XIII. legatos Apo- stolicos Rudolphum, et Rttrum de Castro Novo monachosCi- etercienses in partes Narbonenses expedivit, eosque juncto sibi ArnoLdo ejusdem ordinis abbate in Archiepiscopum Narbonensem inquirere , huneque sede sua privare jussit, quod in causa fidei tam ignave se gessisset , et Albigenses tantos progressus facere permisisset 23). Ad hos accessit anno 1206. S. Dominicus, quik novem jam annis baeresi huic refutandae, verae Religioni pro­pagandae , et strenue defendendae verbo, et pietate operam dili— gentissimam impenderat 24). *) Ili omni modo, et ratione Albi­genses in gremium Ecclesiae revehere conabantur, verum fru­stra, obsistente eorum obstinatione, imo malitia eorum adeo in­crevit , ut Rttrum de Castro Novo ex insidiis trucidarent. Quare Innocentius III. anno 1207. Sacram militiam ad tam perversam haeresim eradicandam publicavit 25). et Regem Galliae Philippum 21) Hist, des Albigeois par Jean Chassanion Paris 1595. Renoist. Hist, dea Albigeois, et des Vaudois ou Harbets T. Ii Paris 1681. 8, Her- maul Hist, des haeres. T. I. p. 285. et seq Argentrée collect, judi­ciorum de novis error. T. I. sect. I. p. 64. et seq. 22) Guil. Catel Histoire des comtes de Toulous. Tóul. 1623. fol. 23) Innocentii 111, epist. II. p. 122. et seq. IX. 26 et seq. X. 49. Vid. Concilii Later. IV. cap III. apud Mansi T. XXII. p. 986. et seq. Ex quibus cla­rescit Ret rum de Castro Novo necdum inquisitorem fidei stricte ta­lem fuisse. Vid. Acta SS. Martii I, p. 411. et seq, 24) Viat ina Lib. de vitis Poiitif. in Innocentio 111. Lucas Tudensis Lib. II. ad- vers. Albigens. c. II. 25} Innocentius 111, Epist. L. X. ep. 49. 35* k

Next

/
Oldalképek
Tartalom