Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
28 ab Hungaris facta, jam hic existentibus instauratum, et eis Rist- tritum aut Resztet tum Praepositum Capituli Nitriensis episcopum uominatum fuisse. Limites tamen episcopatus ejusdem S. Stephanus nec defigere, nec dotem eidem assignare morte praeventus potuit. Ideoque factum ut primi antistites, qui suffragiis capituli ex Praepositis Nitriensibus elidebantur, ex portione communium Capituli redituum , quam Praepositi accipiebant, semet sustentare debuerint, paupertasque ista episcopatus Nitriensis tamdiu duraverit , quoad libet alitate plurium regum Apostolicorum sublevata fuisset. Inde repetendum , quod episeopatus iste ad solum fere Comitatum Trenchi- niensem restrictus fuerit, sede tamen episcopali Nitriae relicta : quia nempe antiquus episcopatus Moravipnsis per occupationem Hunga- roium discerptus, magnam stragem passus fuit, veteribus incolis Slavis ad loca montosa retrusis, Hungaris loca plana invadentibus, et semet Strigoniensi Archiepiseopo subjicientibus. Inde explicandum, quod episcopatus diu manserit confusus, et irregularis limitum dioe- ceseos status, qui penes novam erectionem episcopatus locum non habuisset. Episcopatus hujus limites primum Augusta Maria Theresia commodius designavit, dum ab Archidioecesi Strigoniensi cum consensu Pii VI. P. aliquit paroecias avulsit, et episcopatui Ni- triensi adjecit, sicque nexum inter paroecias Nitriensis Comitatus, et illas quae in Ti enchiniensi existunt, restituit; imo et praeposituram in eodem episcopatu anno 1779. fundavit. Sententiam hanc de episcopatu Nitriensi per S. Stephanum protoregem nostrum fundato non pauci tam e vetustioribus , quam recentioribus rerurn Hungaricarum scriptoribus defendunt uti T/iuroczius, Ronfinius, Péterffy , Dese- ricius, Kollarius, Stiltingius, et alii, contrariam tuentur opinionem Cl. Pray in spécim. Hier. Hung. P. I. p. 359. et seq. item Samuel Timon in Diätr. contra Ganoczi, nec non Steph. KatonaHist. Pragm. Hung. P. I p. 495. et seq. qui postremus argumentis Pray- anis tantum tribuit, ut non vereatur asserere evictum ab illo esse, S. Stephanum episcopatus Nitriensis nec conditorem, nec instauratorem fuisse. At viros hos in reliquo doctissimos, et de literis patriae meritissimos erroneam opinionem sequi, quisque facile persvadebitur, qui dissertationem de Antiquitate variisque fatis episcopatus Nitriensis Schematismo ejusd. dioeceseos an. 1835. Poson. praemissae P. I. §. 3. et 4 p. 98 — 110. perlegerit, ubi videlicet conjecturae Cl .Pray refutantur et prior sententia §. 2. p. 90—98. et §, 7. p. 129—150 fundate vindicatin’. ***) In Ladislai Cumani decreto, quo anno 1274. jura Capituli Strigoniensis in Szálkám confirmavit, haec continentur: „Quum ipsa sedes Strigoniensis sanctissimi patris et domini nostri S. Stephani re^io ortu per protomartyrem praenunciato, decorata et sacro ba