Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
352 nes numerarentur. Cum tamen hae colleotiones inter se haud convenirent , et quod una statueret, .altera subinde abrogaret Gregorius IX. Pontifex malum hoc sublaturus Raymundo de Petina- fart Capellano et Poenitentiario suo ex Ord. Praedicatorum fidei mandatum dedit, ut ampliorem decretalium collectionem libris V. adornaret, quam ipse etiam Gregorius IX. multis constitutionibus, motu proprio, aut negotiorum causa adauxit, plerisque e Jure civili petitis 79). Collectio haec anno 1234. publicata ad Parisiensem et Bononiensem Academiam transmissa, post aliquod tempus Bononiae in publicarum praelectionum materiam assumta est. *#) IV. Bonifacius VIII. Pontifex anno 1298. Gregorianae Collectioni seu V. libris decretalium adjecit collectionem novam , quae aeque in libros quinque divisa est, et collectiones Innocenlii IV. et Gregoiii X. item epistolas tam ipsius Bonifacii, quam anteriorum quorumdam Pontificum complectitur. Quae collectio cum libris V. decretalium Gregorii IX. velut supplementum adnecta- tur , Liber sextus decretalium nuncupatur 80)’ V. Libro sexto decretalium Clementinas adjecit Clemens V. Pontifex , vir juxta Buleuu juris peritissimus , qui nempe Juri tam civili quam canonico in Parisiua et Aurelianensi celeberrimis tunc Occidentis academiis quondam operam navaverat. Collectio haec partim decretis e concilio Viennensi desumtis, partim constitutionibus ab ipso Clemente vulgatis constat, eandem eum Gregorii IX. collectione partitionem praeseferens. Clementinas Joannes XXII. successor Clementis V. ad Bononiensem et Parisiensem universitatem anno 1317. transmisit81}, ideoque in aliis quoque institutis literariis adoptatae sunt. Et hae partes Juris canonici, nempe decretum Gratiani, Decretales Gregorii IX. Liber sextus decretalium, et Clementiuae constituunt Corpus Juris canonici clausum, quae loquendi formula inde ab anno 1416. circiter adoptata est. VI. Post recensitas collectiones legurn ecclesiasticarum duae aliae collectiones adhuc emanarunt, quae cum Corpori Juris 79) Vertsek Hist, des Kanon. R. p. 268. et seq. Gliicle Praecognita univers. etc. §. 124. 80) Vertsek Hist, des Kanon. Rechts p. 308. 81) J. L. Böhmer de Clementinis in observation!!». Jur. Can. p. 1. Vertsek Hist, des Kan. Rechts p. 310.